AGNITIO VIRI DOCTISSIMI IMMEMORIS FACTA EST
AGNITIO VIRI
DOCTISSIMI IMMEMORIS FACTA EST
A triennio insignis mathematicus, Gallus
natione, domo discesserat nec usquam inventus erat. Dum propinqui
eum ubique quaerunt, ille, ut verisimile est, multis locis
Europae aliquantisper pervagatus, denique pervenit in Apuliam,
regionem Italicam quae spectat ad meridiem et orientem solem,
primum Tarentum, postea in oppidulum provinciae Foveae, ubi apud
monasterium sororum commoratus est. Quibus locis antea vixerat?
Quo modo iter fecerat? Quas nationes viserat? Ante annum MMVII
interdum nusquam apparuit, denique non iam domum rediit. Ut
medici putant, ei summum ingenium est, sed etiam memoria debilis.
Monasterii sorores statim vulgaverunt casum illius singularis
viri spe recognitionis concepta. Nam, quod mirum dictu est,
quattuor linguas novisse, sed praesertim valde peritus
mathematicarum artium esse videbatur: eius sententiae saepe
obscurae, fingebantur variis loquelis, mixtis verbis Hispanicis,
Gallicis, Italicis, Britannicis; plane autem constitit eum
rationes mathematicas proferre et expedite eas explicare. Eius
vices enarratae sunt superiore anno in transmissione televisifica
“Quis eum vidit?”(Italice “Chi l’ ha visto?”) ut a
quodam agnosci posset, sed hoc minime prosperum evenit. Postremum
paulisper in nosocomio Aterni manserat. Homines quaesturarum
Aterni et Romae, investigatis rebus, effecerunt ut de hoc viro
ignoto nuntii iungerentur cum inventis apud domum Gallicae
legationis; ex facie summoque ingenio licuit agnitionem fieri.
Nunc notum est ei nomen esse Michel Doumesche, unum et sexaginta
annos natum, Gallum natione, praeclarum mathematicum; tandem suis
familiaribus lacrimantibus cum iam de eius sorte desperarent,
redditus est. Plurimi sunt qui, ob memoriae defectionem cum
itinere deerraverint, ubiquaque vagari solent, sed plerumque
eorum vestigia omnino effluunt in orbis terrarum viis. In hac
fabula ostenditur quantum intersit singulari ingenio esse ut
rursus in patriam redeas, quamquam immemor.
Scripsit Lydia Ariminensis
|