it
ITALIA: NAVIS PROCELLIS VEXATA “CAESARE” BERLUSCONI
IMPERANTE, CORRUPTIONE PERVAGANTE ET LIBERTATE PERICLITANTE
Ad “redde rationem”
perventum est!
In eadem Parte (dextera) Berlusconi eiusque
fautores cum Fini eiusque fautoribus contendunt. De quibus rebus?
De multis rebus, praesertim de officiiis legibusque observandis.
Berlusconi propositis omnes adversariae Partes acriter obstant.
Cum vulgares scelesti homines electronicis
instrumentis investigabantur, bene erat, nihil obstabat ; cum
autem iisdem instrumentis Berlusconi eiusque sodales investigati
sunt et contra leges egisse visi sunt, Berlusconi ipse, specie
vitae privatae protegendae (anglice privacy), legem tulit qua
facultas investigandi contineretur, praesertim de viris publicis
(qui, sine dubio, plurimum possunt) et de administratoribus (anglice
white collars). Eadem lex non solum investigationibus
minatur (quae maximi momenti sunt ad omnis generis crimina
detegenda) sed etiam libertati nuntios edendi actis diurnis et
interretibus.
Tempore praeterito “Da mihi basia, mille basia, Fini!”
Sodales “Caesaris” (hoc nomine
investigatores adfirmant telephonis colloquiis Berlusconi
appellari) accusantur clandestinam consociationem constituisse (quod
est contra legem!) ad sua amicorumque negotia protegenda; ad hoc
summos magistratus quoque adisse. “Do ut des” imperavit! Viri
publici, argentari, aedificatores, magistratus hoc in “luto”
volutati esse videntur. Sunt nonnulli (inter quos Fini) in
Dextera Parte qui petunt ut viri publici de rebus contra leges
accusati (etsi berlusconiani sunt) munera deponant; iidem (“Finiani”
appellantur), cum eiusdem Partis sint, a Berlusconi eiusque
sodalibus inimici habentur (quasi”Caesaris” maiestatem
laedant!) et digni qui a dextera Parte deiciantur. Adversae
Partes quoque (Moderata et Sinistra) petunt ut viri publici
accusati (“societas sceleris ad adiuvandum”) sponte munera
amittant, quod maximi ad Rei Publicae dedecus interest.
Iam tres sodales rei publicae rectores
Berlusconi (re coactus) coegit ut munera deponerent; parum abest
quin eorum numerus augescat: dedecus finem non haberet! Nunc ad
finem comoediae perventum est: Berlusconi a “sua” Parte Fini
eiusque fautores nuper eiecit, qui autem novam Partem condiderunt,
cui nomen dederunt “Futura et Libertas”. Haec intestina bella
dum exardescunt, pauperum numerus augetur, plurimi sine opere
sunt, plurimi opus amittunt.
His diebus: "Inhonesti a nostra Parte expellendi sunt,
Silvi, non ego!"
Dum Romae consulitur …tota Italia expugnatur.
Scripsit Dominicus Gallipoli
|