DE COMITIIS IN AVSTRALIA HABENDIS
DE COMITIIS IN AVSTRALIA HABENDIS
Aut laboristae, aut liberales
A.d. XII Kal. Sep. comitia habebuntur ad
decernendum qui gubernacula ciuitatis Australianae teneant.
primus minister, nomine Iulia Gillard, abhinc quinque
hebdomadibus summum magistratum adepta est, Keuino Rudd (homine
capaci imperii, nisi imperasset) ab sua ipsa factione ex
magistratu pulso. ante istam Iuliam primum ministrum factam,
nulla femina, et quod maioris est momenti, nullus homo capillis
rubris summum magistratum adsecutus erat. Iulia, quae est dux
factionis Labor, abhinc duodequinquaginta annis in Cambria nata
est. competitor eius principalis est quidam Antonius Abbott,
dux factionis Liberalis (id est, factionis conseruatiuae). cum
sit homo satis lepidus, ille Abbott est suspicioni multis ciuibus
ob suam strenuam fidem catholicam. enimuero a quibusdam
ioculatoribus Monachus Delirus (Anglice the Mad Monk)
nuncupatur. denique, factio Viridis quoque suffragia petit,
scilicet ab eis qui mente sunt imbecilla.
Historia "Asyli Australiani"
Primis fere annis post Vrbem conditam, Romulus
rex Romanorum aream quandam in Capitolio monte constituit quo
sontes atque captiui confugerent securique a metu poenarum
essent. quem locum appellauit Asylum. diebus uero insequentibus
et sontes et egentes et serui dominis elapsi undique Romam
confluebant populumque Romanum in dies fortiorem reddebant.
quibus humillimis initiis fretus, populus Romanus gentes uicinas
sub iugo summittere coepit fundamentaque imperii omnium
praeclarissimi iecit.
Postea quingentis fere
interpositis lustris, praefectus cuidam navi militari
Britannicae, nomine Locumtenens Iacobus Cook, cum per maria omnia
meridiana hinc illinc erraret, litus oriens ingentis cuiusdam
insulae conspexit. bene uero intellexit se non aspicere illam
Terram Australem Incognitam quam homines illo tempore
perperam putarent iacere medio Oceano Pacifico Meridiano ac
florere magnifice omnibus opibus, sed potius illam minus fertilem
minusque diuitem quae Noua Hollandia appellari soleret. deinde,
cum ille Cook domum rediisset Britannosque de insolitis
herbis mirificisque animalibus Nouae Hollandiae certiores
fecisset, uisum est patribus ciuitatis Britannicae nouam coloniam
illic constituere.
Verum idcirco principes
Britannici coloniam in ea terra condere uoluerunt, ut
Britannia ab hominibus nefariis, quibus carceres illo tempore
redundarent, leuaretur fieretque Noua ipsa Hollandia
immanis carcer. annis uero octoginta insequentibus, ferme
centum sexaginta quinque milia captiuorum in nouam coloniam
transportati sunt. nihilominus, non dissimiliter ac Roma pristina,
noua ista colonia - quae libera ciuitas nomine Australia facta
est anno MDCCCCI p.Ch.n. (MMDCLIV a.V.c.) - uirtutibus
humillimorum hominum mirabiliter floruit. quamquam ex ima faece (ut
ita dicam) imperii Britannici orta, nostris diebus inter
felicissimas ciuitates orbis terrarum numeratur. scilicet si
uellet, posset faciliter populus Australianus regere imperio
populos (nempe parcendo subiectis et debellando superbos). uerum
ob mitissimum caelum ac pulcherrima litora arena aurea
mirabiliter exornata, uita nostra beata frui malumus.
Prognosis
Dicunt periti uerisimilius esse uicturam
factionem Labor. sed nobis ciuibus gregalibus arduum est
decernere inter homines qui uerba inania atque carentia
significatione euomunt. o rem indignam!
Scripsit Henricus Bagthorpe
|