Seven EU banks fail stress tests
SECUNDUM EFFECTUS PROBAE DURITATIS...
Tantum septem argentariae Europaeae
aegrotant
E nonaginta et una (91) magnis argentariis Europaeis tantum
septem examen duritatis a Consilio Europaeo Mensis Bancariis
Supervisendis (CEBS) peractum non superaverunt. Quae argentariae
debiles sunt quinque Hispanicae (Diada, Espiga,
Banca Civica, Unnim et Cajasur),
Germanica banca hypothecaria Hypo Real Estate et Graeca
magna e parte statalis ATEbank.
Proba duritiae in eo constabat, ut argentariae aestimarentur,
quomodo rem agerent in condicionibus altioris (3 centesimis
opinato) casus oeconomiae, maiorisque incrementi numeri hominum
sine labore manentium, ergo multo minoris solito numeri hominum,
qui suum aes alienum ad tempus solvant. Talibus condicionibus (adhuc
ficticiis) septem supradictas argentarias mox decocturas ab
analystis inventum est, nisi iis 3,5 miliarda euronum pecuniae
recentis praeberentur.
Qui effectus probationis videntur meliores esse quam multi
putabantur, sed - queruntur nonnulli pecuniae locutores -
condiciones ficticias ad hanc probam adhibitos fuisse nimis
faciles. "Quid faciant multi ex his Europaeis mensis
bancariis, qui examen superaverunt, si exempli gratia decoctura
obligationum publicarum Graeciae pronuntiatur?" - rogat
Jakub Borowski, analyticus Polonicae InvestBank.
Optimistae tamen commorantur in eo, quod inter debiles
argentarias nulla trapeza Lusitana (Portugalis) invenitur, nam
Lusitania timebatur esse altera (post Graeciam) victima crisis
fiscalis inter terras Unionis Europaeae saevientis.
Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl
|