Annus
2 0 1 0


HOMINES QUIBUS FEMINAE ODIO SUNT (

FEMINAE INTERFICIUNTUR A VIRIS, QUIBUS ODIO SUNT

Hic non agitur de praeclara pellicula expositoris scaenarum Niels Arden Oplev neque de fabula scripta a Stieg Larsson , sed de re hodierna Italica. Centenae feminae quotannis vel etiam plures, a viris occisae sunt, immo intra paucos dies nuper decem interfectae. Quid est causae cur tanta vis adhibeatur feminis? Magna pars occisionum pertinet ad feminas interfectas a coniugibus vel sponsis qui iniquo animo ferunt se derelictos esse. Rarius contra fit ut feminae derelictae occidant viros.

Difficile est intellectu qua re ita res sint, nostra aetate qua feminis eadem iura sunt ac hominibus. Ut putant humani animi investigatores, vir, offensus decore , odio ardens, fracta superbia virili, hanc fatalem sententiam dicere solet: “Mihi eris nec cuiquam alii”. Sic ferit amantem se sibi tollere causam doloris et suae dignitati satisfacere existimans; deinde eum paenitet hoc fecisse; ideo victus conscientia sceleris se quoque occidit.

Feminae, ut mos est etiam nostris temporibus, ferre iniurias solitae sunt, sed viri ab antiquo cum consueverint in sua potestate eas habere, nolunt feminas eodem iure quo viri esse. Non amor is est adversus amantem, sed amor sui; vir, putans se esse superiorem, aegre patitur feminam compotem suae vitae esse. Sed aliae causae caedis huius generis inveniendae sunt: imitatio quae oritur a rebus novis vulgatis actis diurnis, televisione, interreti; contemptus adversus genus muliebre qui efficitur abutendo corporibus et imaginibus femineis in iisdem instrumentis rebus novis nuntiandis; antiqui mores nondum dilapsi in nostra civitate quae videtur humanior , sed saepius eiusmodi non est. Non raro accidit ut amantes relicti insectentur eas in quas odium gerunt, iam non amant, minis telephonicis, contumeliis, insidiis usi. Non neglegenda est effrenata violentia quam cotidie quaedam feminae ferunt ob ebrietatem, ob ingenium pronum ad iram, ob nimiam suspicionem coniugum qui curandi sunt ut aegroti animo nec intermittunt mulieres percutere calce et pugnis usque ad earum mortem aut seditionem: sed interdum accusatio de vi non sufficit ut exitus tragicus vitetur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae