Annus
2 0 1 0


Vultuumliber 11111111

Liber Vultuum

Marcus Zuckerberg celebrat diem, quo utentes celeberrimi retis socialis quinquies millies centena milia fiunt.

Cito nuntiabitur Librum Vultuum, rete sociale popularissimum, numerum quinquies millies centenorum milium (Arabicis symbolis: 500.000.000) sociorum attigisse. Quod non multum videri possit, si consideres terricolas fere septuaginties millies centena milia esse (7.000.000.000); attamen cotidie inscriptio interretialis www.facebook.com locum inter frequentissimas sibi comparavit, quod mercium vulgatorum multum interest.

In reti sociali utens non more solito nuntiis fruitur, sed particeps est, communicat, sodalicii socius fit "duo punctum nihil" (2.0) appellati, cuius subiecta - scripta cogitationes experientiae cinemata musica consilia - longinquitate non separantur, sed in cursus congregantur unde suum quisque rerum fluxum alit. Hic mundus digitalis adauctus cum rmundo completur eiusque novos aspectus, novas facultates sine intermissione demonstrat. Gugulum (Google) alterum retis ens est de millies centenis milibus utentibus cogitans, iam in reti sociali "Me Gugula" elaborans.

Pone magnum virum, magna mulier esse solita est: Miranda Zuckerberg Marci soror imagini publicae Libri Vultuum consulit eumque cum fratre regit. Mirandae consilium est numerum utentibus ipsis adiuvantibus celebrandi; nam ab initio Libri Vultuum principes accurate omnia quae ibi fiunt observaverunt, historias utentium, res de quibus acriter disputatum est, parvas cotidianas commutationes quarum ipsa terrae totius tela (World Wide Web) causa fuit colligentes. Celebrationem ergo ipsi utentes per se perficient in "Historiis" (Stories), fere situ in situ locato, quae res et acta maximi momenti (iuxta dominorum sententiam) inter omnia recentia demonstrabunt. "Historiae" secundum loca et res deligi poterunt, varia enarrantes sicut homines repertos, naturae calamitates, amantium casus, ut rete digitale in instrumentum sociale commutetur: utenti facultas dabitur narrationem CCCCXX litteris longam mittendi, si maluerint eam suae cuique imagini nectenti de se narratiunculae instar. Liber Vultuum lepidissima eliget et in apertionis pagina colliget; utentium est delectus inter "placet" et "displicet".

Unde tamen Libri Vultuum tanta frequentia? sunt qui putent mox popularitatem deminutum iri, quod dominos ad commutationem aliquam impellent. Haec usque ad hunc dies causa videtur esse, facile quemlibet cum quolibet colloqui et participem esse et in maiores manipulos congregari posse. Unicuique hoc videtur, se sine ulla difficultate ex humilitate totius orbis factis participem esse, situ interretiali amplissimo mure tantum et clavibus utentem.

Praeterea Liber Vultuum id, quod plerique de interreti censere soliti essent, commutavit: telam mundanam non solum imaginibus obscaenis, aëronavibus ex sideribus remotis venientibus, coniuratis et chartularum creditoriarum furibus refertam esse. Marcus intellexit se aliquid se ipso maius manibus tenere: ludum socialem quo communicationes et sodalicia inexplorata exoriri possent. Exempla praebent "Domus rustica" (Farmville) et "Domus confinis" (Frontierville), ludi sociales unde humanae amicitiae quae aliter fieri nequissent gignuntur. Ex ordine vultuum, Liber Vultuum instrumentum factum est quo novis rationibus mundo uti, mundum commutare possis. Tu tibi factorum actor videris, ut utentium catervae cotidie ostendunt.

Hoc scriptum Titiani Toniutti in actis diurnis interretialibus Italicis "La Repubblica" die XIX mensis Julii MMX apparuit et in linguam Latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae