Annus
2 0 1 0


http:

Laelius Luttazzi

LXXXVII annos Tergesti natus, mortem Tergesti obiit Laelius Luttazzi praclarus musicus Italicus, qui post bellum usque ad annum MCMLXX non solum in taeniis cinematographicis, radiophonia et televisificis spectaculis celeber factus est, sed ut auctor et cultor musicae ex America venientis "jazz" appellatae. Anno MCMLXX, iniuste pharmacorum illicitorum venum datorum accusatus, omnes operas publicas deseruit et obscure vixit; recentissimis tantum annis in retibus televisificis interdum apparuit, peritiam suam mirabilem artis musicae ostendens.

Tergeste, urbs Italica apud fines orientales, ei semper cordi fuit. Si vultis, eum potestis commemorare cantiunculam hanc audientes dialecto Tergestino redacta (plerisque Italicis parum intelligibili); cuius verba Phalaeceis in linguam latinam converti.

http://italiasempre.com/verita/elcandetrieste1.htm

Iam, Tergeste vetus, remotus abs te

iam diu, urbs mihi grata, mansi: egebam

sodalis. Catulum venustum amicus

dedit, quem ediderat canis parens in

caupona: aeger humi canis manebat

maestus, me domino silens neglecto.

Scripsi epistolium canis datori

qui mox perspicue omnia explicavit.

Caudam tum canis hic solet movere

cum meri ante oculos habet lagoenam,

Tergestinus enim est et ebriosus!

Portus more operariorum ab illo

die perbibere ebriusque coepi

esse, ut mi minitetur aegritudo

atque iam properet dies supremus.

Quod pendo nihili, licet sonorae

campanae resonent! Levis mihi mors

si laetus cane natus est catellus

pergens lambere saepe vino olentem,

qui primus mihi fidus est amicus:

vitae eiusmodi sufficit mihi annus,

deinde constituant dei futura!

Caudam tum canis hic solet movere

cum meri ante oculos habet lagoenam,

Tergestinus enim est et ebriosus!

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae