Antiquissimae omnium imagines Apostolorum Romae inventae sunt…
REPERTUM IN CATACUMBIS ROMANIS SANCTAE
THECLAE:
Antiquissimae imagines
Apostolorum
Post biennium
deditum ab archaeologis studiis magnoque labori singulae imagines
sacrae omnium antiquissimae Apostolorum Petri, Pauli, Andreae,
Johannis reparatae sunt apud catacumbas Sanctae Theclae, in
camera Cubiculi Apostolorum, non longe a Basilica Sancti Pauli
Extra Moenia. Restitutores operam dederunt huic monumento per
quosdam menses, adhibito in hypogeo radio laserico; qui effecit
ut crustam calcaream abstulerit qua imagines tegebantur. Res omni
spe deiecta esse videbatur aqua promanante, ut solet, in hypogeis
Romanis. Radius lasericus programmatur ita ut partes colore
carentes deleantur, sed tinctae serventur; simul calcar decidit
et quod mirum visu est, picturae, relictis stercoribus, nuper
confectae videntur: graphicoterus aspectus optimus est. Clipei in
quibus possumus facile Apostolos agnoscere, IV saeculo post Ch.
n. picti sunt; qui numquam antehac inventi sunt in singulis
imaginibus.
Abhinc superiorem
annum reperta est imago Pauli, vultu longiore et severiore, in
clipeo aureo cum rubro; deinde archaeologi invenerunt alios
clipeos ubi Sancti Petrus, Andreas, Johannes apparuerunt;
praesertim Petrus statim recognitus est canis capillis et barba,
senex facie, quadratus vultu.
Matrona Romana
curavit faciendum cubiculum cum camera picta ut sepulcrum : nam
in camera etiam imagines matronae ostenduntur: domina ornata
gemmis monstratur orans cum filia.
Archaeologi
putant hoc monumentum imitatum esse Martyrium Sancti Pauli quod,
ut exstat, exstructum est IV saeculo, tempore quo etiam cubiculum
aedificatum est: nihil videlicet Martyrii mansit. Cubiculum, ut
putandum est, imitatur mausoleum vel basilicam: in media parte
camerae Pastor ovium est; circum eum sunt Apostoli, ut in absida
cuiusdam ecclesiae vel apud Mausoleum Ravennate Gallae Placidiae.
Quod singulare videtur esse, supra monumentum aedificium
exstructum est abhinc quinquaginta annos, cum nullum detrimentum
reliquiis archaeologicis allatum esset.
Auctor huius
inventionis fuit Fabricius Bisconti, qui praeest curae
catacumbarum et docet Archaeologiam Christianam et Mediae Aetatis
apud Universitatem Studiorum Romae Tertiae ( Italice Roma Tre).
Scripsit Lydia Ariminensis
|