Annus
2 0 1 0


MONUMENTUM DICTATORIS COMMUNISTICI IN GEORGIA EVERSUM EST

MONUMENTUM DICTATORIS COMMUNISTICI IN GEORGIA EVERSUM EST

Stalin demum depositus

Noctu magistratus Georgiani deposuerunt statuam dictatoris Sovietici Iosephi Stalin, quod monumentum aeneum altitudinis sex metrorum ab anno 1956 forum in media urbe Gori "ornare" solebat. In eodem loco monumentum struendum nunc sit "aggressionis Russicae anni 2008". Statua autem Staliniana sui novum locum in musaeo inveniet - docet burgimagister Zviad Khmaladze.

Gori est urbs natalis dictatoris sanguinarii et permulti eius incolae creduntur probare acta Staliniana, putantes eum, si aliqua mala fecerit, ea facere pro bono patriae debuisse. Noctu statuam deponentes magistratus sperabant se pugnas cum civibus huic rei reclamantibus vitaturos. Talibus reclamitationibus prohibitus erat primus conatus statuam deponendi, anno scilicet 1991, modo postquam Georgia sui iuris res publica pronuntiata esset.

Inceptum novissimum magistratuum defendere ausus est minister cultus civilis Georgiae, Nika Rurua, dicens: "Puto Stalin fuisse politicum scelestum, qui anno 1921 immisit in Georgiam Exercitum Rubrum Russorum, ita occupationem diuturnam Georgiae efficiens".

Iosephus Stalin natus est Gori in familia pauperum anno 1879.

Anno 2009 monumentum Iosephi Stalin erectum est, ope et studiis actuosorum factionis communisticae, Cataractopoli (Zaporissiae) Ucrainensium.

Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae