Annus
2 0 1 0


Serbi Campum Merulanum non dimittent

PERCONTATIO MINISTRI RERUM EXTERARUM SERBIAE VUK JEREMIC A DIURNARIIS "DIE PRESSE":

Campum Merulanum non dimittemus

Die Presse: Ut progressus fieret, primum omnibus opus esse, ut cognoscerent, quid stultitiae in semet ipsis lateret, Irena Ristic, Serba rerum politicarum peritissima, nuper in conventu quodam dixit. Quod ad Campum Merulanum pertineret, et Albanos et Serbos et communitatem internationalem id nondum cognovisse.

Jeremic: Ad solutionem inveniendam audacia opus est. Sed non potest fieri, ut altera pars, id est Albani, cuncta impetret. Alioquin discordiae renovabuntur, quas equidem praeterisse spero.

Quid Serbi facient, cum iudices internationales iudicaverint? An concilium generale Nationum Unitarum adibunt?

Jeremic: Non fieri potest, quin sententia eorum iudicum in concilio generali disputetur. Ex quo eveniet, ut litigantes iubeantur videre, ut agendo solutionem inveniant. Nam libertas Campi Merulani, quae altera parte neglecta pronunciata est, nihil effecit.

At Albani, qui in Campo Merulano colunt, demonstraverunt se de statu suo non iam agere velle. Deinde et Civitates Unitae Americae et maiores quaedam civitates Europaeae affirmabant in agnitione Campi Merulani liberi se perseveraturos.

Jeremic: In Europa hodierna nihil potest decerni, priusquam omnes consentiunt. Status Campi Merulani in ambiguo est. Civitatum aliae libertatem eius agnoscunt, aliae recusant, quominus id faciant. Sit magna eorum auctoritas, qui dicunt causam Campimerulanam esse finitam. At nos comiter oramus, ut nobis liceat contra dicere: causa non est finita.

Eone consilio Serbi nova colloquia inibunt, ut Campus Merulanus dividatur?

Jeremic: facultatem compromittendi non a primo reiciemus. Disceptationes novissimae in irritum ceciderunt , propterea quod omnes iam antea eventus sibi optatos proposuerant. Qui megaphono utitur in agendo, nihil proficiet.

Nonnullae civitates, quae magnam in Unione Europaea habent auctoritatem, Serbis significaverunt non posse fieri, ut Unioni se adiungerent, nisi in ea re modeste se gererent. At Serbi responderunt se , si res exegisset, rem Campimerulanam secuturos, non Unionem Europaeam.

Jeremic: A cursu nostro Campimerulano non aberrabimus. Consilia nostra, quatenus ad Campum Merulanum pertinent, legitima sunt et a populo probantur. Non est ius nobis ea consilia easque rationes commutandi.

Sunt, qui censeant nullius esse momenti, utram rem Serbi sequantur, quippe cum Campus Merulanus non iam in custodia eorum sit.

Jeremic: Serbia non poterit Europam sequi, si id omiserit, quod legibus suis iubetur. Unioni non licebit condiciones ferre Serbis, quae dignitati eorum repugnent. Talis error nescio an omnibus noceat, quia regioni redintegrandae repugnat.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae