Die decimo sexto huius mensis Amadeus Guillet,
MORTUUS EST AMADEUS GUILLET
Dux bellatorum Cornus Africae
Die decimo sexto huius mensis Amadeus Guillet, annum agens
unum et centesimum, in Urbe mortuus est.
Ad vitam huiusce viri narrandam fortasse non sufficit nec
liber c. t. 'Amadeus/ De vera historia belli, quod in Aethiopia
Italus quidam gessit', cuius libri auctor est Sebastianus O'
Kelly, diurnarius Britannus: http://tinyurl.com/2w44p5c nec pagina etsi
ample composita Wikipediana haec: http://tinyurl.com/chu4e7
'Qui Amadeus, si apud Britannos vel Americanos natus esset'-
olim Indrus Montanelli ferme scripserat-'plerisque Italis, quorum
animos parum tangunt et amor patriae et gesta bellica
singularissima, haud paene ignotus mansisset'. Is enim, qui bella
participaverat ab Italis adversus Aethiopes et Hispanos
republicanos suscepta, etiam postquam Italorum copiae mense
Aprili a. 1941 in Africa orientali a Britannis victae sunt, hos
bello concursorio insidiisque molestare non destitit adeo, ut
etiam Maximilianus Harari, centurio maior Britannus, cui onus et
honor erat Amadeum consectandi et capiendi aut necandi, strenuam
huius ducis Itali virtutem admirabundus agnosceret. Postea
Amadeus, qui linguam Arabicam optime callebat, Massaua in urbe se
abdidit atque, multis difficultatibus et periculis superatis,
cuiusdam proceris Jemenitae hospitio uti potuit ibique ipsius
regis benevolentiā fructus est.
Cum autem in Patriam redire vellet, navem cruce rubrā
signatam vulneratos milites transportantem conscendit hoc
stratagemate: coram vigilibus Britannis exquirentibus utrum Itali
milites vero an falso vulnerati essent, Amadeus se ipsum belli
causa dementem esse finxit, et post duos navigationis menses
tandem in Italiam pervenit, ubi interea tot tantaque acciderant (mense
Septembri a. 1943), ut ad iniurias belli tunc furentis omnes
Itali, iam profligati atque a duobus exercitibus dispulsi,
expositi essent. Sed Guillet, qui in Italorum regis nomen
iuraverat, pro regno Italico et contra Rem publicam socialem, cui
Civitati iterum Benitus Mussolini praeerat, pugnare decrevit.
Postquam die 2 Iun. 1946 e comitiis electoralibus maior Italorum
pars regimini faverat republicano, Amadeus, qui se ab illo
iuramento liberum sentiebat, ex Italia transmigrare volebat. Sed
ab hoc consilio eum dehortatus est ipse Humbertus II, ultimus
Italorum rex, qui in exsilium eiectus est. Interea Amadeus uxorem
duxerat Beatricem Gandolfo, maximo cum huius mulieris gaudio,
quoniam ipsam non fugerat quot feminas, etiam dum bella
gerebantur, vir ille sibi adlexerit. Bello denique confecto et
novo regimine constituto, munera diplomatica veluti Rei publicae
Italicae legatus explere coepit Amadeus, qui missus est in Jemen,
in Aegyptum, in Marokium (hoc in regno, dum quodam die conamen
rerum evertendarum armis factum est, quosdam legatos, praesertim
illum Rei publicae Germanicae, a morte certa servare valuit), in
Indiam missus est. Ubique optime se gessit. Rude donatus,
postremos aetatis annos in Hibernia degere solebat. Quater in
bellis vulneratus est, septies et vicies in Patria et peregre
decoratus. Alia de hoc viro eximio legi et audiri possunt in
pagina hac: http://tinyurl.com/39482l5
qui Laurentio illi Britanno, quem 'Arabem' vocant, fortasse non
immerito aequiperari potest: http://tinyurl.com/3yspgpz
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|