Annus
2 0 1 0


NAVIS SOLE PROPULSA AETHRAM TRANSCURRIT

NAVIS SOLE PROPULSA AETHRAM TRANSCURRIT

Icaros Venerem petit

Iaponica agentura spatio cosmico explorando, JAXA, divulgavit prima photographemata veli a percontatro Icaros extenso, quod velum radiatione solari utens hoc percontatrum propellit. Qui est primus post memoriam gentium usus energiae solaris ad naves cosmicas promovendas necnon primum velum extra terra extensum.

Icaros die 21 Maii in aetram prosiluit, insidens "capiti" missilis, quod praeter se etiam specillum Akatsuki, nunc quoque Venerem petens, ferebat (Akatsuki tamen propulsione classica utitur). Demum post tres septimanas volatus Icaros conatus est velum expandere; quod conamen omnino optime contigit. Velum percontatri, superficie ducentorum metrorum quadratorum, factum est e membrana polyimidica crassitudine 7,5 micrometri.

Iam nunc Icaros a terra amotus est 7,7 milionibus chiliometrorum, petens orbitam Veneris.

Vela solaria sperantur a scientistis fore motra futura navium cosmicarum longinqua loca universi petentium.

Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae