Annus
2 0 1 0


De vestitu nuptiarum solubili

De vestitu nuptiarum solubili

OMNIS FERE NVPTA CONSERVAT VESTEM

- INSIGNE VELAMEN, NVPTIARVM TESTEM -

QVA BEATISSIMAM VITAE DIEM EGIT,

SOLEMNIQVE CAERIMONIA TRANSEGIT.

VESTIS EST SIMILIS NVBIBVS TEXTIS

PARIBVSQVE SOLET GAUDERE PRETIIS.

NEQVE VERO MULTAS SPONSAS INVOLVET

HOC VESTIMENTVM QVOD AQVA DISOLVET:

 

FVIT ENIM DE SAPONE CONFECTVM

CONTRA ILLVM INDVSTRIAE TEXTILIS EFFECTVM,

VT VERTATVR PORTIO PATRIMONII

IN FVGACEM DIEM MATRIMONII.

ETSI NVPTIALIA POSSVNT VESTIMENTA

SEMEL GESTA CEDERE IN PVRGAMENTA,

HAEC TAMEN VESTIS NON EST VNICA

SED PARTE SOLVTA FIT TVNICA.

Plura de hac re Hispanice apud: http://tinyurl.com/2au7jgw

Scripsit Carolus Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae