DIGLOSSIA ECB AC NUMMARIARUM PRIVATARUM
DIGLOSSIA ECB ET NUMMARIARUM PRIVATARUM
De Graecia et Unione Europaea...
Mense Iunio ineunte, praecipuae orbis nummariae convenerunt in
Vindobonam in Institutum Internationale rerum Nummariarum; erant
ad nongenta (900) nummarii; ii autem qui interfuerunt bifariam de
rebus futuris sentire videbantur: alii, gubernationibus proximi,
putant oeconomicam crisim quanvis gravem tamen esse commode
regendam ex consiliis Unionis Europaeae et Fundi Monetarii
Internationalis; alii, proximi privatis, censent res ita
gravissimas se gerere ut aliquae nationes -vel Graecia -
oeconomiam suam apte moderare non possint, neque creditoribus
internationalibus pecuniam solvant; inde necesse est versuram ab
eis actum iri (id est debita denuo pacisci deminutione fenoris et
pecuniae totius restituendae procrastinatione); periculum igitur
instat ut aliae nationes vel Hispania, Italia Lusitaniave debita
idcirco solvere nequeant, nam ex Graecia pecuniam reliquae
nationes Europaeae non accipient; qua de causa etiam Nummaria
Centralis Europaea (ECB) auctoritatem suam apud orbem negotialem
deminutam et vexatam brevi tempore habebit, quia pecuniam iis
nationibus quarum oeconomia male se habet pecuniam credidit;
praeterea Nummariae Praeses, Iohannes-Claudius Trichet (quem
photographema supra monstrat), die 10 Iunii nuntiavit
pecuniam a Nummaria denuo in posterum mutuo datum iri (1); at
apud plerosque oeconomistas nationes Europaeae non debent
pecuniam a Nummaria Centralis mutuari; nam eius autonomiam
opinantur brevi tempore deletum iri ob pecuniam non restitutam (2).
1-El Financiero en línea (http://www.elfinanciero.com.mx/ElFinanciero/Portal/cfpages/contentmgr.cfm?docId=267300&docTipo=1&orderby=docid&sortby=ASC)
2-Francisco Garcés, El Mercurio (Santiago de Chile) 11 de mayo
de 2010.
* Die Lunae agentura aestimatoria Moody's suam aestimationem
valoris obligationis regiminis Graeciae demisit quattuor punctis
usque "statum sordidum".
Scripsit Paulus Kangiser
|