PERMAGNAS VENAS METALLORUM LATERE SUB TERRA AFGHANA
PERMAGNAS VENAS METALLORUM LATERE SUB TERRA AFGHANA
Cabulia potestas futura oeconomica?
Geologi ac periti militares US-Americani confirmaverunt se
invenisse permagnas venas variorum metallorum in Afghanistania,
quae metalla huic terrae bello civili infestatae comparare
possint usque bilionem (i.e. milies miliarda) dolariorum -
nuntiat ephemeris "New York Times". Metalla, putant
periti, idem bonum Cabuliae fieri possunt, ut petroleum factum
olim est terris Sinus Persici.
Agitur imprimis de ferro, cupro, auro, niobio et lithio. Venae
lithi sint hic, secundum geologos, maximi (aut fere) in mundo,
ergo Cabulia fieri possit fabricatricem maximi momenti huius
metalli, valde adhibiti in manufactura pilarum electricarum ad
usum computatrorum portabilium et telephonulorum.
Praesentiam magnarum venarum metallorum suspicaverunt iam
geologi Sovietici annis octogenariis praeteriti saeculi (cum
milites Sovietici hanc terram occupabant sustentantes regimen
communisticum). Ab anno 2006 novi occupatores, US-Americani,
coeperunt has venas quaerere photographemata infrarubra
uniuscuiusque partis terrae ex aeronavibus facientes.
Difficultas tamen est magnam partem venarum sub terra latere
in regionibus orientalibus Afghanistaniae, quae sub dicione
bellatorum gregis islamistici Taleban manent.
Scripsit iconoclastes.blog.onet.pl
|