Annus
2 0 1 0


ALIQUID NOVI APUD POMPEIOS FACTUM EST.

ALIQUID NOVI APUD POMPEIOS FACTUM EST...

Pompeiis, in oppido antiquo regionis Campaniae spectantis ad meridiem Italiae, aliquae res his diebus novatae sunt: primum, a Kalendis Iuniisvisitatoribus Pompeios transire licet ab Amphitheatro usque ad villam Mysteriorum adhibendo birotam quae gratuito a civitate conceditur ad visitanda monumenta; deinde aliquae domus apertae sunt numquam publice ostentae. Magni existimanda est domus Iulii Polybii quae exposita est in cardine maximo, in via Abundantiae. Iulius Polybius fuit inter primores civitatis, quod ostenditur verbis inscriptis in muro quibus quidam rogat ut cives eum eligant duumvirum. In atrio, ologramma domini in imagine tridimensionali, quasi spectrum loquens, visitatores comitatur in omnes partes domuscum muris pictis ac supellectili refectis computatraliter, explicans impluvium, lararium, triclinium, cubiculum quo eius familiares se contulerunt die eruptionis ignium montis Vesuvii, adpropinquante morte. Nam in hoc cubicolo, iuxta triclinium, ossa inventa sunt tredecim eiusdem familiae, ut analysi chemica earum reliquiarum demonstratum est. Quod horrendum fuit visu archaeologis , inter familiares puella circiter sedecim vel duodeviginti annorum gravida fuerat cuius manum vir (incognitum est utrum coniux an pater) amplexus erat antequam omnes perierant. Hic ostenditur etiam ologramma huius feminae, quae vehementer visitatorum animum movet. Apparatus audiendi constanter comitans imagines tridimensionales in aere fluctuantes, admiratione visitatores afficit. In visitanda domo non solum verba domini audiuntur sed etiam sonitus e viis et ab operis laborantibus ad reficiendam domum, strepitus a culina, murmur aquae in impluvio, cantus avium, vox soricis, fremitus venti, risus feminae, verba alea ludentium in peristilio, tumultus ac fragor eruptionis Vesuvii in cubicolo quo morituri confugerant, praeter strepitum factum ab archaeologis qui eruunt reliquias, dum tempus antiquum dissolvitur in praesenti.

In atrio Iulius Polybius visitatores benigne salutat verbis eiusmodi “Ave, cives, cari optatique venitis domum meam, quod me dignum putavistis quem viseretis; superbus autem sum quod duobus milibus annorum postquam diruta est, mea domus iterum hospites accipere potest …”. In extremo discrimine fortunae, cum iam desperaret de re: “ Tantum hoc nostra interfuit, nos servare. Magna voce clamavi: “Currite, ferte vobiscum quae servare vultis; oportet ut nos claudamus in ultimo cubiculo, illuc, post peristilium!”. Demum imago Polybii se ostendens in impluvio: “Hoc est cubiculum; huc nobis fatum extremum venit”.

Digna quae visatur est etiam Domus quae appellata est Pudicorum Amantium, cuius visitatores dum archaeologi reficiendae domui laborant, ab alto de angustiis tabulationum cernere possunt pistrinum, duo stabula ubi inventa sunt ossa duorum mulorum, hortum, muros pictos, opera musiva. Domus est sic appellata a pictura murali in qua inter epulas apparent duo amantes pudice inter se osculantes.

In his operibus reficiendi ac renovandi antiqua monumenta, preterire non possum quin a.d. IV Idus Iunias apud thearum magnum, restitutum auxilio curatoris Areae Archaeologicae Neapolis et Pompeiorum Marcellus Fiori, concentus musicus fiat cuius moderator erit Riccardus Muti in qua symphoniaci canent opus Caikovskianum, Strawinskianum et quintam symphoniam Beethovenianam.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae