Annus
2 0 1 0


DIFFICILE INTELLECTU QUOD IN ITALICIS LUDIS EVENIT

DIFFICILE INTELLECTU QUOD IN ITALICIS LUDIS EVENIT

Vale, mea pulchra (schola)!

Coram quibusdam magistratibus, qui publicis ludis provident, nonnulli romani discipuli, cantibus perfectis qui propositi erant, canere coeperunt «Vale, mea pulchra» (italice «Bella ciao») cantum, quem Italiae liberae fautores pugnantes contra mussolinianos atque hitlerianos milites canebant. Ludi Praesidi insolenter discipuli visi sunt egisse; iidem eorumque parentes, magistri quoque reprehensi sunt, quasi “Bella ciao” institutioni ipsi iniuriam intulisset.

Postero die quo inusitatum factum Romae evenerat, nonnulli parentes eorumque filii prope scholasticum aedificium eundem cantum (“Bella ciao”) cecinerunt, paulo antequam tintinnabulum discipulos intro vocavit.

His temporibus vivimus, quibus HISTORIA negatur: saepe Berlusconi “Liberationis” et “Laboris” celebrationibus abfuit, quasi hae celebrationes unius factionis (sinistrae) essent. Ab Italiae Republicanae celebrationibus semper abest Factio Septentrionalis (italice “Lega Nord”), cuius propositum est se seiungere ab Italia, quae in Lege Suprema dicitur esse Una et ea quae dividi non possit. Memoria communi carentes facti esse videmur!

Quid de aliis inusitatis rebus, quae ad ludos pertinent?

In quadam Apuliae Lycaeo Praeses a discipulorum parentibus 147 euro petivit, pecunia partim deficiente pro magistris interrogantibus.

In multis urbibus parentes ambo operam dant, quare ludos optant in quibus filii horis pomeridianis institutione frui possint (italice “Tempo pieno”). Anxiis parentibus Ministra Gelmini arrogantia adfirmavit “Nolite timere! Pomeridianis horis discipuli frui non desinent!”. In ludis, contra, sorte ducentur discipuli qui horis pomeridianis frui possint.

Promissis standum!

http://roma.repubblica.it/cronaca/2010/06/07/news/bella_ciao_un_pericolo_per_l_ordine_costituito-4632635/

http://roma.repubblica.it/cronaca/2010/06/07/news/bella_ciao_al_belli-4631986/

http://www.sistemamuseale.provincia.ancona.it/galleria%20immagini/falconara/resistenza/partigiani1.jpg

Scripsit Dominicus Gallipoli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae