Eduardus Sanguineti
Eduardus Sanguineti
Die duodevicesimo mensis Maii Genuae obiit Eduardus Sanguineti, praeclarus poëta Italicus. In eadem urbe natus est anno MCMXXX et diu in universitate litteras docuit. Augustae Taurinorum studuit et poëmata scribere coepit, quae anno MCMLVI edita sunt libello cuius titulus "Laborintus" est. Paulo post musicum Lucianum Berio novit, quocum comoediam "Regionis prospectum" (Paesaggio) in scaenam egit. Anno MCMLXIII manipulum anni eiusdem nomine appellatum (Gruppo 63) condidit, ad litteras Italicas funditus renovandas. Factioni communisticae proximus, diu tam Genuae quam Salerni docuit et multas Europae Asiae et Americae civitates visitavit. Plurimos poëmatum libellos edidit Eduardus, quorum meminisse oportet Laborintus, Erotopaegnia, Inferorum Purgatorium (Purgatorio de l'Inferno), Itineris imagines (Reisebilder), Rebus, Commentaria (Glosse), Demonstratio (Corollario), Res (Cose), Novissimi.
Si Eduardi carmina cum poëmatibus pristinorum Italicorum auctorum compares, miram novitatem intelligas: versus amplissimos invenias ubi insunt plures linguae, animi subtilissimi motus psychoanalysi detecti necnon contaminationes cum coaevis pictoribus sicut Pollock et Rothko, musicis sicut Berio et Cage. Paucos versus ex "Laborinto" in Latinam linguam convertere ausim.
"Redi luna mea, tum plena cum subtilis,
luna
mea in bivio, lunae lingua,
sepultum chronometrum Sinus
Roris psalmodia litania umbra
equi ferrum bellis mamma
aegrota nausea
(pisces meos morientes aspicio supra
ciliorum tuorum scopulos)
calamitas difficultas duplex
gradus morbus chorus mensis Aprilis
ventosum adiectum
impedimenti suctio res instrumentum
omnium rerum
ostentatio vel insectum vel gilvum prope nigrum
ergo
folium in campo .... "
Scripsit Herimannus Novocomensis
|