IUVENES ITALI NOLUNT DOMOS IPSORUM CONDERE
IUVENES ITALI NOLUNT DOMOS IPSORUM CONDERE
Pusiones parentium
In Italia maxima pars adulescentium, investigata re a peritis
de socialibus rebus, septuaginta saltem ex centum vel etiam
plures, ut alii putant, aetate a duodeviginti ad triginta annorum
domi patrum permanere solent. Quid est causae cur diutissime
adulescentes vel etiam iuvenes apud parentes malint commorari?
Qui student moribus civitatis et humani animi investigatores
affirmant filios iam adultos velut si pueri sint degere vitam:
culpam esse in nimio amore parentum, qui nitantur ut filii
leventur omni difficultate. Italice hi adulescentes dicuntur “bamboccioni”,
id est pusiones, qui creverunt in longitudinem corporis sed non
moribus et habitu. Etiam in Europa saepius hoc accidit: in
Britannia ii nominantur “kippers”id est qui manent domi et
erodunt parentum pecuniam; in Germania sunt “nesthockers”,
illi qui nidum non relinquunt. Nam parentes defendunt liberos ab
externis periculis ut alites pullos, filii invicem nidum servant
ubi patres et matres eos alunt et in deliciis habent, antequam
studia perficiant vel officium laboremque inveniant. Tamen multi
manentes apud parentes nec student nec laborant…Aliter, ut
exstat, fit in America, ubi plurimi, cum primum adoleverunt, domo
parentum fugiunt ut morentur cum amicis saepe in cubiculis
sordidis, dummodo a parentibus absint et vitam possint agere
quacumque ratione optent. Sunt qui dicant in America familiam suo
munere non fungi quod in magno discrimine versetur, cum in Italia
institutum familiae firmiore more sit in quo videatur concordia
validior esse quam discidium. Nobisne hoc credendum est? In
Italia vicies centena milia adulescentium laborem non inveniunt:
quomodo vivant auxilio parentum carente? Qua re iuvenes
indigentes labore domi parentum manere coguntur. Etiam laborantes
parva emolumenta saepissime merentes non possunt soli degere
vitam nimiis impensis domesticis vel nuptias inire. Plurimis
autem labor instabilis est aliique laborant dimidia parte diei:
qua re, apud parentes commorando, vivere digne et aliquid
pecuniae servare possunt.
Scripsit Lydia Ariminensis
|