De Beatrice Vio,
De Beatrice Vio, adulescentula tredecim
annorum...?
Omnia bene se habuerant Beatrici Vio, adulescentulae nunc
tredecim annorum, usque ad vigesimum diem Novembris a. 2008, quo
die Beatrix febri acuta ac violenta laborare coepit. Medicorum
diagnosis: meningitis septicaemica, id est morbus, qui nullam
fere supervivendi spem concedit.
Nam nonnullos dies Beatrix inter vitam et mortem, ut aiunt,
degit, dum tenellum eius corpus gangraena corrodit. Tantummodo
brachiorum amputatione- dicunt medici - fortasse gangraena
compesci potest. Huic adulescentulae brachia amputantur. Sed
etiam crura dirus morbus attigerat. Parentes e filiola
quaesiverunt utrum ipsa alias amputationes subire parata esset
necne. «Si postea melius me habebo, adsentior», respondit
Beatrix, dum sacerdos valetudinarii, qui eam consolabatur,
lacrimis temperare non poterat. Nunc Beatrix quattuor membra
artificiosa sive protheses habet, sed consuetudinem subridendi
non amisit. Quin etiam omnia, quae antea colere solebat, prospero
exitu etiamnunc agit colitque, veluti artem certandi <subtiliore
gladio>, quae Italice <scherma> dicitur; qua in arte
exercenda iam Beatrix variis praemiis honestata est. Huic
adulescentulae, quam omnes 'Bebe' vocant, amicus carus et verus
est Ansgarius ille Pistorius, singularis cursor ac praeclarus.
Non immerito plerique diurnarii, qui Beatricis vicissitudines
narrarunt, eius "historiam tragicam, at minime tristem"
scripsere. Sodalibus, qui linguae Italicae omnino haud ignari
sint, ut legant et videant paginas et imagines hasce suaserim,
quae melius explicant et monstrant quod supra referre sum conatus:
1) http://tinyurl.com/2vhywc9
2) http://tinyurl.com/2ug7nqw
3) http://tinyurl.com/2vhc9xy
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|