Copernicus in sempiternum sepultus
Copernicus in sempiternum sepultus
Nicolai Copernici ossa digno in sepulcro, quod sub altari
maximo ecclesiae cathedralis in urbe Polonica c. n. 'Frombork' (Varmia,
Fraumberga) sitae positum est, tandem iacent.
Qua quidem in ecclesia erat sepulcrum quoddam nullâ
inscriptione insignitum, in quo credebatur viri illius sceletum
esse adservatum. Postquam autem fragmenta eorum ossium comparata
sunt- examine genetico 'DNA' vocitato- cum aliquibus capillis,
qui in libris olim a Nicolao habitis sunt inventi, quidam harum
rerum periti adseruerunt ea ossa Copernici esse ipsius:
http://tinyurl.com/34t4osc
Qui vir Polonus vestigia Aristarchi Samii prosecutus, varios
astrorum motus penitius investigavit et quae de illiusmodi
observationibus cogitaverit, ea maxime in opere 'De
revolutionibus orbium coelestium libri VI' inscripto clare
docteque explanavit. Sunt qui referant exemplar huius operis
«immortalis» (sic Alexander Koyré) paucis ante horis quam
Nicolaus animam redderet- nempe die 24 Mai. a. 1543- praebitum
fuisse viro illi, «CVIVS NOMEN ET GLORIA VTRVMQVE REPLEVIT
ORBEM», sicut legitur in quadam inscriptione:
http://tinyurl.com/2ve2nvy
Quamvis autem hoc opus «Ad Sanctissimum Dominum Paulum III,
Pontificem Maximum» esset dicatum, tamen non defuerunt viri
ecclesiatici qui Nicolai Copernici doctrinis astronomicis adeo
adversarentur, ut anno 1616 ipsae veluti haereticae a pontifice
Paulo V damnatae sint. Utique unâ cum Ioanne Keplero et Galileo
Galilei summum locum occupat Nicolaus Copernicus inter eos viros,
quorum studio indefesso et rationis usu a praeiudiciis libero
illud maximi factum est ponderis ac momenti- inter saeculum XVI
et XVII-, ut siderum et mundi natura melius cognosceretur. Etiam
quidam episcopi et archiepiscopi Poloni adfuerunt recentioribus
caerimoniis habitis praesertim ea in urbe, ut cineres et ossa
illius mathematici, medici, iurisperiti, astronomi novo et
pulchriore in sepulcro tandem conderentur. Sed quidam haud
possunt- legitur in symbola quadam nudius tertius in actis
diurnis Italicis 'la Repubblica' inscriptis edita:
<http://tinyurl.com/3xpphv3>
- illud in doctrinas astronomicas tunc progredientes fastidium
contemptumque brevi oblivisci; quare capsa lignea cineres ossaque
continens Copernici nonnullos dies in aliquibus Poloniae urbibus,
ut illius viri memoria a permultis Polonis coleretur, exposita
est.
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|