BEATA ET OPEROSA SENECTUS IN PARVA TUSCIAE URBE (
BEATA
ET OPEROSA SENECTUS IN PARVA TUSCIAE URBE (San Quirico d’Orcia,
Siena)
Hac in urbe plures admodum
senes sunt, qui vitam operosam agunt, hoc modo mortem a se
amovent. Non vivunt a consuetudinibus et negotiis segregati.
Fovente municipio, in suis domibus non in hospitiis habitant,
amicis utuntur, industriam in variis rebus ponunt. Urbis
praefectus (Robertus Rappuoli) agellum colendum tradit illis,
quibus non est. Ideo seduli senes (hic multi sunt octoginta
quinque annos nati) agellum colunt, animalia alunt, cibis
vescuntur quos ipsi paraverunt, filios et amicos et propinquos ad
cenam vocant. Non sentiunt se senectute oppressos. Vivunt.
Sunt senes qui ad pueros prope
scholastica aedificia attendunt, qui hortos custodiunt, qui
ceteros senes iuvant quibus exigua facultas est alicuius rei
faciendae.
Quotannis mense Iunio ritus
Federici Aenobarbi celebratur, qui traditur hac in urbe legatos
pontificis Adriani missos accepisse: quattuor vicorum cives
arcubus et vexillis certant; senes mensas parant et, quod eorum
praecipuum officium est, vinum eligunt.
Tria fere milia civium hic
vivunt; mihi venit in mentem … illuc migrare. Lectores obsecro
ne me sequantur, propterea quod … parva est urbs S. Quirico d’Orcia.
Scripsit Dominicus Gallipoli
|