Annus
2 0 1 0


Untitled Normal Page

… PAUPERES ERAMUS, SED PANEM PARTIEBAMUR

Latine reddere duas epistulas mihi visum est, in ephemeride “ La Repubblica abhinc paucos dies editas.

Quidam Sergio Cavan, qui in Foroiulensi regione (italice Friuli Venezia Giulia) vivit, haec in summa scribit:

“Nuper aliquid de puella mahometana legi, cuius sepulturae curator quidam urbis Paderni obstitit; idem graviter adfirmavit mahometanae puellae inhumationem in christiano sepulcreto “animum christianum” violare. In Foroiulensi regione vivo, in qua homines dissimiles et genere et religione et cultu occurrerunt; hominum varietas quasi regionis nostrae varietatis imago fuit. Ego quoque variis generibus natus sum. Non genere homo iudicandus est! Magno dolore afficior his temporibus, cum multitudinis animus mutatur, odium et intolerantiam in alios (dissimiles et externos) concipit, immemor temporum praeteritorum, cum multi ex Italia migrabant inopia compulsi. In septentrionalibus regionibus christianus et benevolus animus in dies evanescit. Quare?”

Quaedam Magdalena Sciarrone, quae in Liguria vivit, haec narrat:

“Confecto secundo orbis terrarum bello, pater meus, qui Anglorum captivus in Africa quinque annos ab Italia abfuerat, in urbe Tarento navi egressus est, domum in Bruttio (italice Calabria) positam rediturus. Societas a Cruce Rubra ei tesseram viatoriam et panis fragmentum dedit. Iter cum eo faciebat uxor quaedam in sinu filiolum tenens qui fame excruciabatur atque lacrimas effundebat. Pater meus, qui cum fuisset bello captivus macie extrema afficiebatur (celso sed levi corpore erat), panem sibi negavit, quem puerulo obtulit. Hic animus noster erat, cum omnes pauperes eramus. Cur, parum pecuniae adepti, in peius mutati sumus?”.

Scripsit Dominicus Gallipoli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae