Incolae divitissimarum phylarchatum Sinus Persici multo saepius aliis laborant diabete hypotensione,
PHYLARCHATES ARABICAE LABORANT DIABETE OBESITATEQUE
Divitiae valetudini periculosae
Incolae divitissimarum phylarchatum Sinus Persici multo
saepius aliis laborant diabete, hypertensione, obesitate atque
aliis morbis. Causam talis condicionis valetudinis esse
infirmitatem geneticam propter incestum ac endogamiam, quae ambo
phaenomena communiter inter Arabes eveniunt - nuntiat Marta Urzędowska,
relatrix ephemeridis Polonae "Gazeta Wyborcza", nitens
datis publicatis a Dubaiensi Centro Genomati Arabico Investigando
(CAGS).
- Dimidia pars meae familiae laborant diabete, omnes sunt
pingues, nemo ullam disciplinam athleticam colilt - fatetur
25 annos natus incola Catariae, Abdullah An-Naimi. - Cui rei
minime miror, nam plenitudo corporis adhuc apud nos putatur esse
signum copiae rei familiaris at cibum accipere recusans periculum
ineas hospitem maxime fore stomachaturum.
Ipse Abdullah, sicut fere dimidia pars virorum Catarensium,
uxorem duxit consanguineam ipsius. - Tales sunt mores maiorum
- explanat. At in Arabia Saudica res immo peius se habent, nam
hic duas tertias partes matrimoniorum in circulo consanguineorum
fiunt. Prohibitioni autem tale in coniugium eundi maxime
reclamarent gentes potentissimae locales.
Secundum investigationes CAGS, in Arabia Saudica syndromate
Downiano laborant in summa intermedia octoginta (80) infantes pro
unumquodque mille neonatorum, cum in Francogallia tantum
undequadraginta (39). Vicina Cataria sextum inter terras mundi
locum tenet in indice civitatum cum maximo numero obesitate
laborantium ac quintum in indice terrarum maxime diabete
afflictarum. Post quinque proximos annos nimis pingues erunt,
secundum data medicorurm Catarensium, 73% virum et 69% mulierum
Catariae.
Praeter causas geneticas maxime nocet valetudini incolarum
phylarchatum modus vitam gerendi. Divites enim Catarenses,
Dubaienses aut Saudiani numquam fere pedibus ambulant, ubique
autoraedis utentes. Ad corpus exercendum ambulationesve faciendas
minime invitat quoque ipsa huius regionis temperies calidissima
atque ars coquinaria Arabum, ubi regnat oryza cum arietina
largiter adipe sparsa (maxime calorica sint quoque dulcedines
Arabicae).
Scripsit Stanislaus iconoclastes.blog.onet.pl
|