GASIUM UCRAINAE VILIIUS PRO LICENTIA RUSSIS SEBASTOPOLI MANERE
GASIUM UCRAINAE VILIIUS PRO LICENTIA RUSSIS
SEBASTOPOLI MANERE
Ianukovyts nulla alia erat optio...
Percontatio Theodori (Fiodor) Lukianov, redactoris
principalis actorum trimestrium "Russia in politica globali",
quam perduxit relator actorum Polonorum "Gazeta Wyborcza"
Venceslaus (Wacław) Radziwinowicz
Radziwinowicz: Russia assensa est se gasium
naturale vicinae Ucrainae vendituram pretio adhuc solito multo
minore. Invicem regimen Kievianum ministri primarii Victoris
Ianukovyts dabit classi Russicae licentiam spatio 15 novorum
annorum, id est usque annum 2042, in portu Sebastopolensi ac zona
ei vicina manere. Portus hic enim est arx maximi Russis momenti
in oris Ponti Euxini (Maris Nigri). Methanio viliori
Ucrainiensibus venum dato Moscovia amissura esse putatur quattuor
miliarda dolariorum. Num Russia vero potest tantam pecuniae
perdere?
Lukianov: Apud nos semper pecunia invenitur
ad dignitatem civitatis augendam.
Radziwinowicz: Sed tanta nummorum copia?
Lukianov: Hic non agitur solum de portu
Sebastopolensi, Ucraina aperitura est negotiationibus Russicis
suas electrificinas nucleares aqualesque atque industriam
aeronauticam.
Radziwinowicz: Nonne putas hoc pacto maxime
agitatandas factiones anti-Russicas in occidentali mediaque
partibus Ucrainae?
Lukianov: Sine dubio, hi enim hanc
transactionem putant proditionem esse. (...) Sed eodem tempore
eorum politici, ut Iulia Timosenko et Victor Iustsenko, a tota
fere natione habentur ut rei maximae crisis oeconomicae, ergo
voce populi niti hi viri sperare non debeant. Neque ita est, ut (minister
primarius) Ianukovyts pactum hoc contraxerit, quod tam magnopere
Moscoviam amat, sed quia nulla alia optio ei relicta maneret.
Ucraina non potest porro methanium a Russis pretiis
internationalibus emere.
Radziwinowicz: Sed Unio Europaea potest
accusare Russiam pressione oeconomica uti, ut terram sui vicinam
politice expugnet?
Lukianov: Europa re vera nolit Ucrainam in
gregem suorum invitare, nam bene scit sibi imprimis esset ei
pecuniam praebere. At nunc Ucraina invenit novum sibi donorem qua
re multi viri politici Bruxellis cum levamine respirant. Aliter
US-Americani; hi stomachantur semper cum Russis aliquam terram
contra se expugnare contingat, ut esse videatur quoque in casu
Kirgisiae.
Scripsit Stanislaus iconoclastes.blog.onet.pl
|