FIETNE CHARTELLUM MUNDANUM GASIO EXPORTANDO?
CONVOCABITURNE CHARTELLUM MUNDANUM GASIO EXPORTANDO?
Contentio inter exportatores
Oraniae in urbe Algieriae habita modo est sessio ministrorum
disciplinae energeticae terrarum, quae sunt sociae informalis
Fori Exportatorum Gasii (GECF). Quae terrae in sua potestate
habere putantur septuaginta centesimas (70%) omnium venarum
methanii in toto mundo. Nihilominus socii GECF nondum queant
pretia petrogasii in bursis mundanis secundum suam voluntatem
mutare ut cum pretiis petrolei facere iam diu solet chartellum
eius exportatrorum OPEC, licet huius civitates-sociae tantum
dimidiam partem venarum petrolei in manu teneant.
Rebus ita stantibus tempore summitatis Oraniensis sessionis
hospes repraesentatorque Algieriae, minister Chakib Khelil, ad
alias terras-membra GECF appellavit, ut simile OPEC chartellum
exportatorum gasii iure conderent. Huic propositui plus minusve
consentiant omnes civitates GECF, omnino aliae sunt tamen earum
sententiae de communibus inceptis talis chartelli. Ita exempli
gratia Cataria nolit minus gasii exhaurire, ut eo modo pretia
methanii augeantur, licet maxime id perficere velint Russia et
phylarchas Arabica Doha (Ad-Dauha).
Praeteritis duobus annis pretia gasii continuatim decrescere
solebant propter globalem crisin oeconomicam. Hodie in Europa
pretium methanii statim afferendi dimidia parte minus esse quam
petrogasii e Russia Algieriave huc importati secundum pacta
bilateralia variarum terrarum Europae ante annum 2008 cum ambobus
his terris exportatricibus contracta. Secundum Khelil, pretia
gasii ad valores, quae ante crisin valere solebant, reditura sunt
demum anno 2013 aut etiam postea.
Neque placent terris GECF studia US-Americanorum gasium
bituminosum (quod scilicet in saxis rupinisque latet) exhaurire,
quibus studiis efficiatur, ut pretium liquefacti gasii naturalis
(LNG) in dies minus fiat.
Scripsit Stanislaus iconoclastes.blog.onet.pl
|