Annus
2 0 1 0


Untitled

... ne quid detrimenti discipuli capiant

Aliorum poenas aliquando discipuli solvunt. Qui sunt alii? Breviter facta.

In nonnullis septentrionalis Italiae urbibus, ab utraque parte politica rectis (sed plerumque a dextera parte) discipuli sunt qui mensa communi et raeda orbantur. Quare? Quod parentes pecuniam debitam non conferunt: sunt qui simulant se conferre non posse, sunt autem qui conferre non possunt.

Singulare factum in urbe Adro (in Longobardia posita) evenit. Beneficus homo quidam urbis praefecto epistulam scripsit, in qua haec in summo adfirmavit: “Pro insolventi bus pecuniam debitam conferam (decem milia euro), etsi novi nonnullos discipulorum parentes haud bene se gerere. Dexterae parti suffragium tuli, communista pro certo non sum. Pauper fui et honestus. Cum dives factus sim, eos iuvare volo, qui non possunt pecuniam conferre; hi nobuscum vivunt, in domibus nostris senibus provident. Intolerantia in dies augescit in eos, qui aliter ac nos sentiunt, qui externi sunt, etsi muneribus variis pro nobis funguntur. Eorum liberi posteris diebus, voluntate vecti et studiis completis, fortasse medici, vel negotiorum conductores, vel operari … fient (dum plerique liberi nostri inanitates insequuntur); hoc pro beneficio meo praemium erit.

Estne Christianorum haec ratio operandi ? Cur tacent sacerdotes ? Cur tacent qui saepe de amore in re publica loquuntur ? Nostrae pristinae paupertatis memoriam repetamus ! Intolerantia in diversos parvis gradibus primum incedit, deinde, ineunte tempore, monstra creat (sumusne Hitler obliti ?).

In nostris urbibus multi sunt cives qui, cum ditissimi facti sint (saepe non recte agentes), admodum intolerantes sunt atque legis severitatem invocant, quam ipsi non servaverunt. Pueri, qui mensa hoc tempore orbantur, posthac intolerantiae acceptae memores, odium in nos nostrosque liberos concipient. Estne haec societas in qua vivere optamus ? »

Constat omnia municipia re pecuniaria laborare; constat nonnullos cives, cum possint, pecuniam non conferre; constat quoque nonnullos cives, cum sine operi bus sint, non posse pecuniam conferre. Quoquo modo res se habent (haec est opinio mea), urbium praefectorum est de parentium condicionibus investigare, facere ut pecuniam conferant qui possint, avariis institutionibus auxilium petere (familias, paroecias, bonae voluntatis cives, omnes denique qui aliquid iuvare possunt), ut

DISCIPULI SINT CUM DISCIPULIS ET IN MENSA ET IN RAEDA SCHOLASTICA.

Magister bene novit discipulorum animos: discere et bene se habere (corpore et mente) simul sunt. Qui intolerantia et odio puer afficitur, intolerantia et odio ceteros afficiet.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae