Annus
2 0 1 0


MAXIME PECUNIOSI BASCAUDARII MUNDI

MAXIME PECUNIOSI BASCAUDARII MUNDI

Bryant ita fere dives ut Jordan

83,5 miliones dolariorum accipiet pro labore trium annorum pro Stagnicolis Angelopolitanis (Los Angeles Lakers) huius manus ductor Kobe Bryant. Tantam pecuniam adhuc in historia ludi bascaudarum sibi comparasse contigit soli Michaeli Jordan.

Pro ludis annorum 2011/2012 Kobe accepturus est 27,8 miliones dolariorum, uno anno post 27,7 et 2014 anno 30,3 mln USD. Quod, si fiet, fere aequabit stipendiis, quae ‘magus’ Jordan meruit pro Tauris Chicagiensibus (Chicago Bulls) pugnans annis 1996/97 (30,1) et 1997/98 (33,1 mln USD), cum ambo anno manus eius campio (US-Americanae) Nationalis Associationis Ludi Bascaudarum (NBA) facta sit.

- Kobe esse columen manus nostrae – explanavit tam magna expensa dispensator Stagnicolarum, Mitch Kupchak. – Ille, cum a decem annis manui huic iam praesset, nos interea quater ad campionatum NBA adduxit.

Periti huius disciplinae athleticae non putant similem ut Bryant pecuniam sibi expugnatam fore ab eius aemulum principalem, LeBron James, quocum pactum de futuro labore hoc anno inire debeant moderatores manus Caballariorum Clevelandensium (Cleveland Cavaliers).

Scripsit Stanislaus iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae