DE SINDONIS OSTENSIONE
De Sindonis ostensione
Quomodo scribam
de Sindone? Potestne nostra aetate scribi Latine de argumento
quod, ut affirmavit Papa Ioannes Paulus II, hominum ingenium
lacessere videtur? Certe alii merito tractabunt de his
sanctissimis reliquiis Christianorum; ergo paucis rebus in re
versari conabor ut exponam eventum Ostensionis et quod in
controversia est. Augustae Taurinorum apud Ecclesiam Cathedralem
ab hora nona diei III ante Idus Apriles fidelibus Christianis
linteum ostentum est universe nominatum Sindon, quod conspici
poterit usque ad diem X ante Kalendas Iunias.
Evasit ex duobus
incendiis, quorum alterum factum est anno MCMXCVII. Sindon
exposita est restituta, sine suturis actis ad subveniendum damno
post incendium ortum anno MDXXXII. Qua stragula tradunt corpus
Christi mortui involutum esse antequam conditum esset in
sepulcro. In hac conspicitur imago hominis qui videtur crucifixus
esse, capite, vultu, pectore, manibus et pedibus vulneratus,
sanguine aspersus. Qui putant linteum certam probationem esse
mortis Christi et eius resurrectionis proferunt Evangelia, ubi
invenimus quendam Ioseph ab Arimathaea, decurionem, discipulum
Iesu, rogavisse Pilatum ut tolleret cadaver Christi, quod
involutum Sindone positum est in sepulcro. Cum anno DXLIV post
Ch. n. linteum repertum esset Edessae in Asia cui nomen erat
mandylion (vultu tantum exposito) et ibi diu mansisset, saeculo X
Costantinopoli nomine Sindonis comparuit. Sunt qui dicant ex hac
aetate omnes artifices imaginem Christi finxisse similem facie
Edessae vultui. Fama est deinde per Templares linteum sacrum in
terram Francorum pervenisse; hic, custodita Sindone usque ad
excidium ordinis Templarium, demum in possessionem venit
Sabaudiae gentis. Iussu Ducis Emmanuelis Filiberti Sabaudii,
Sindon Augustam Taurinorum anno MDLXXVIII translata est ubi
primum in publicum proposita est. A saeculo XIX, inventa arte
photographiae accidit recte ut forma impressa a luce videatur
inversa sub oculis, id est nigra, deinde in cella obscura imago
rectis coloribus visu impressa sit; ineunte saeculo XX, impressa
imagine photographica Sindonis, notum est contrarium factum esse:
in obscura parte hominis crucifixi effigies eminet. Quod
praeterea singulare est, imago est triplici mensura: latitudo,
longitudo, sed etiam altitudo exstat. Alii putant haec satis esse
ad probandam fidem reliquiarum, sed alii non idem sentiunt:
abhinc viginti duos annos ope scientiae nostrae aetatis,
investigatis elementis huius lintei, sequitur ut linteum fictum
opus sit, factum Media Aetate, non dignum fide. Cui parti a nobis
credendum est? Disputatio in posterum videtur permansura esse.
Catholicae Ecclesiae non interest ut auctoritas reliquiarum, physicis
experimentis factis, probetur: Sindonem Christi crucis hominumque
laboris signum esse. Haec est enim sententia Ostensionis:
Passio Christi, passio hominis.
Scripsit Lydia Ariminensis
|