Life flashing before your eyes?
De morte fere tacta
Multi libri divulgati sunt, in quibus homines se mortem fere
attigisse narrant: tunc tota vita ante oculos brevissimo tempore
discurrit, moriens suum corpus exanime extrinsecus contemplat,
sensus praevalet pacis et gaudii. Acta medica Americana "Medicina difficilis"
(Critical Care Medicine) scriptum ediderunt studiosorum
Slovenorum qui, postquam LII aegrotos quorum corda constiterant
interrogaverant, collegerunt factum saepe cum incremento carbonii
dioxydati tam in spiritu emisso quam in sanguine per arterias
fluenti; etiam maior kalii densitas putatur magni momenti esse in
talem singularem animi statum efficiendo.
Zalica Klemenc Ketis, quae in Mariboris universitate operam
dat, "Multae hypotheses - inquit - ad mortem fere tactam
explicandam pronuntiatae sunt; nos comperimus aegrotantes, qui
talia experti sint, in sanguine carbonii dioxydati copiam maiorem
habuisse, si cum ceteris compares. Nemo antea nexum hunc
rettulerat, quare diutius studendum est."
Scripsit Herimannus Novocomensis
|