Annus
2 0 1 0


DISCENDI LUDUS:

Discendi ludus: pro se quisque (?!?)

Ducenti fere parentes ipsi in Italia liberorum eruditioni suis impensis atque viribus consulunt quam publicae aut privatae institutioni liberos educandos committere; necesse est, autem, parentes suum consilium institutioni publicae nuntiare et sibi nihil deesse ut consilium perficiant. Sunt parentes qui non singulatim sed coniuncti statuant liberos suos colligere atque privatorum magistrorum auxilio eruditioni consulere. In tempore “discipuli”in publico ludo quid didicerint inquiruntur et probantur. In Gallia, in Britannia sed multo magis in Federatis Septentrionalis Americae Civitatibus mos iste increscit. Quare hoc evenit? Multae sunt causae. Nonnulli parentes censent publicum ludum minime aptum ad liberos educandos factum esse: propter migrationes discipuli adsunt variis generi bus, moribus, religionibus; discipuli difficiles (rudes, violenti) … qui ceteros discipulos tardant in artibus discendis. In nonnullis orbis locis discipuli instrumentorum electronicorum auxilio instruuntur …propterea quod longissime ab urbibus vivunt, in quibus ludi insunt. Res ad praeteritum tempus redire videtur, cum nobilium liberi tantum a privatis praeceptoribus instruebantur. Publicus ludus cultus progressus fuit (et adhuc est): discipuli adsunt varii , sed in varietate coniuncti discunt, iocantur, ludunt, litigant, vitae diversitates experiuntur, auxilium in discendo ferunt et recipiunt, sui conscientiam consequuntur pro aliis, …crescunt. Quomodo qui in solitudine (aut cum paucis discipulis) vivit haec omnia experiri potest, quae maxime ad aequam educationem iuvant? Hoc artis educandi periti adfirmant. Nihilo minus publicas institutiones necesse est novis instrumentis, novis consiliis, novis impensis, magistris peritioribus quam antea a gubernatoribus instrui, ut, mutatis societatis condicionibus, muneribus fungantur. Pro certo non pecuniae « amputationibus » opus est !

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae