REGIMEN ATHENIENSE PRAEDICAT CRISIN TOTIUS ZONAE EURO
REGIMEN ATHENIENSE PRAEDICAT CRISIN TOTIUS ZONAE EURO
Post Graeciam Lusitania?
Difficultates Graeciae aes alienum solvendi diffundi possunt
in totam zonam euro. Proxima victima verisimiliter erit Lusitania
(Portugalia) - putat vicarius ministri primarii Graeciae,
Theodoros Pangalos (photographemate monstratus).
- Vos esse poteritis victima novissima -
dixit Pangalos percontatus ab ephemeride Lusitana "Jornal de
Negocios". Addidit tamen se sperare ita fieri non necesse
debere. - Spero nos inventuros solutionem crisis, quae oritur
propter crescentia expensa aes alienum administrandi. Si tamen
talem solutionem non inveniemus, crisis primo impetu percutiet
Lusitaniam - dixit.
Rogatus, utrum crisis possit toti zonae euro nocere, respondit
Pangalos: - Ita, sine dubio. Nos Graeci affecti crisi primi sumus,
nam condicio nostra peior erat quam aliarum civitatum, sed simili
modo crisis aggredi potest Hispaniam aut Lusitaniam.
Parvum incrementum oeconomicum atque lacuna rationis
acceptorum et expensorum magnitudine 9,4 centesimarum productus
domestici grossi (GDP) efficiunt, ut Lusitania re vera putabatur
ab aliis terris eurozonae ut oeconomia vulnerabilis, licet
expensa Graeciae ac ipsum aes alienum Lusitanorum aequent "tantum"
86 centesimis productus domestici grossi, dum in casu Graeciae
120% GDP (quod aequat 300 miliardis USD). Oeconomiae periti
occidentales sperant programma parsimoniale Lusitaniae effecturum,
ut usque annum 2013 huius terrae lacuna rationis acceptorum et
expensorum comminuatur ad 2,8% GDP.
Ceterum Pangalos notus est sermonibus praeteritis duobus
mensibus habitis, quibus magnas oeconomias Europaeas (imprimis
Germaniam) solitus est accusare egoismi atque odii phyletici erga
Graecos. Germania enim in principe obstat consiliis Graeciae
auxilia monetaria ab aliis civitatibus esse ferenda, aut, si
aliter fieri non possit, auxilia haec praebenda tantum ut "ultima
tabula in naufragio".
Scripsit Stanislaus iconoclastes.blog.onet.pl
|