PERCONTATIO IOHANNIS BYRT,
PERCONTATIO IOHANNIS BYRT, QUI PRAEEST EVANGELICO-AUGSBURGIANAE
PAROCHIAE OPPIDI SZCZYRK POLONORUM
Familia sacerdotibus non nocet
Eva (Ewa) Furtak, ephemeris "Gazeta Wyborcza":
Novissima scandala ethica, quae ecclesiam catholicam percutiunt,
efficiunt, ut multi denuo cogitent de necessitate sacerdotum
caelibatum observare...
Reverendus Iohannes (Jan) Byrt: Nullo in loco
Scriptura Sacra docet sacerdotem uxorem ducere non posse. Nosco
multos sacerdotes catholicos, qui essent, si id iis liceret,
optimi mariti patresque, nullo ob hanc rem detrimento officio
eorum sacerdotali imminenti. Mea sententia sacerdotibus data
debeat esse facultas eligendi, utrum velint familiam condere an
non. Apud nos quoque non per vim coguntur sacerdotes uxores
ducere. Puto hodie multis solitaria vita vivere faculius esse,
nam familiam condere responsabilemque maritum ac patrem manere
possunt tantum viri re vera adulti. Hoc dico ego, Iohannes Byrt,
homo simplex ex oppido Szczyrk, monticola, sacerdos ac simul
pater trium puerorum.
Furtak: Nonnulli dicunt maximam difficultatem
caelibatus esse prohibitonem relationes carnales habere. Estne
ita vero?
Byrt: Non credo, haec difficultas non est hic
maximi momenti. Maxime enim difficilem puto solitudinem. Nam ego,
cum peius me sentiam, nam adsunt nobis omnibus dies meliores
peioresque, semper uti possum uxoris auxilio.
Quae uxor poculum theae mihi tali in temporis momento
praebebit ac dicet: "Noli angoribus te dedere, cras omnia
erunt meliora". At nescio quid facerem, si sola optio, quae
mihi maneret, esset in domum vacuam redire.
Scripsit Stanislaus iconoclastes.blog.onet.pl
|