Annus
2 0 1 0


Elisae Claps horrendum facinus

Elisae Claps horrendum facinus

"Stabat Mater dolorosa iuxta crucem lacrimosa dum pendebat Filius

Cuius animam gementem contristatam et dolentem pertransivit gladius"

His verbis incipit Jacopi Tudernis (Italice Jacopone da Todi ) carmen, Dei Matri dicatum, quae Jesum crucifixum lugebat.

Omnes matres sunt dolorosae, quibus liberi erepti sint. Elisae mater quoque est Mater Dolorosa. “Corpore filiolae meae occisae in ecclesia detecto, veritatem detegite, iudices!” Haec verba Philomena Claps (in imagine superiore) magna voce clamavit, postquam, septendecim annis in dolore praeteritis, filiolae Elisae (quam in imagine adposita aspicis) corpus, sub tecto loci prope Sanctae Trinitatis ecclesiam positi, detectum est in operibus , quae propter aquam permanantem agebantur. Casu?

Facta breviter narranda.

Mense Septembri a. D. MCMXCIII Elisa cum amica domo exiit, cui dixit se in Ecclesia ad Danilum Restivum quendam (magni momenti familia natum) conventuram esse, cuius adsectationem vehementer repudiabat. Post colloquium (fuitne colloquium?) Elisa evanuit, ab omnium conspectu abiit. Danilus iste, unus de quo investigatum est, suae mentis non omnino compos erat : aliquando puellarum cirros a tergo forficibus tondebat! Investigatoribus, Elisa dilapsa, nuntiavit se post colloquium per urbem Potentiam (Lucaniae caput) vagavisse; in nosocomium se contulisse, in quo a medicis altera manu curatus erat; iisdem adfirmaverat se per gradus labentem cecidisse; nemo autem fuit qui hoc confirmare posset. Idem Danilus postea in Britanniam migravit atque matrimonium iniit. In Britannia quoque quarundam feminarum cirros totondit; mulier quaedam, in manu cirrum tenens, domi mortua inventa est; in eadem via habitabat in qua Danilus. Investigationibus perfectis, Danilus culpa absolutus est.

Elisae Claps familia una cum Potentiae civibus vehementer queritur et in annis praeteritis semper questa est investigationes neglegentes (aut consulto neglegentes?) fuisse: de Danili vulnere et brachiis sanguine aspersis ; de Sanctae Trinitatis Ecclesiae Parocho (in imagine inferiore), qui dissimulavit atque repugnavit quominus in omnibus « suae » ecclesiae locis investigaretur, etsi in ecclesia colloquium factum erat inter Danilum et Elisam ; dilapsa Elisa, Parochus ad thermas profectus est, ecclesiae ianua preclusa.

Parocho mortuo duos annos ante, detecta Elisa, novae investigationes admodum diligentes coeperunt de Elisae corpore, de Danili vita, civibus bonae voluntatis adiuvantibus, quos Elisae mater oravit ut operam darent ad veritatem persequendam. Nuntius novissimus : duae mulieres videntur mense Ianuario eo convenisse detergendi causa ubi Elisae corpus detectum est; videntur Parochi novi adiutorem de re docuisse ; adiutor videtur negavisse, mulieres videntur primum adfirmavisse, postea negavisse ; ….videtur…videntur…videtur…

Arcanum arcana sequitur ; maeror maerorem sequitur. Quis Elisam occidit ? Ubinam ? Fuitne quidam sceleris particeps ? Fuitne qui veritatem occultavit ? Quare ? « Qui aliquid ad Elisae rem pertinens novit aperiat ! Numquam desistam, quoad veritas, tota veritas, manifesta sit ! » Elisae m ater clamat.

Veritatem Elisae familia optat, veritatem optant Potentiae urbis Italiaeque cives.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae