Annus
2 0 1 0


Superconductivity is one of those nearly magical properties that seem to defy all intuition for how the physical world ought to work.

De hydrocarbonum superconductione

Superconductio anno MCMXI comperta est a studioso Batavo Henrico Kamenlingh Onnes: fluxus electricus enim in circulo ex hydrargyrio diutissime currere pergit postquam vis electromotiva desiit. Ipse iter a Batavia usque in Angliam fecit secum eius generis circulum ferens. Physicae studiosi idem complurium superconducentium materiarum imo gelu (haud minus centum gradibus Celsianis sub nullo gradu) proprium esse compererunt, exempli gratia aliorum metallorum necnon fictilium; recenter physicus Japonicus Yoshiro Kubozono, magister universitatis Okayamae, hydrocarbonem "picenum" (dibenzo[a,i]phenanthrenum) appellatum comperit (cuius aspectus et formula chemica demonstrantur) cui minima pars kalii aut rubidii superaddita potestas fluxus electrici celerrime perducendi tribuit; refrigerandum est tamen picenum saltem usque ad CCL gradus sub nullo gradu. Nullus hydrocarbon usque ad hoc tempus superconductioni aptum visum erat: hydrocarbones enim plerumque comburuntur. Picenum in petrolei destillati faecibus abundat, sed studiosi Japonici chemica synthesi id confecerunt: de plana molecula agitur, cuius magnus numerus tabulatim congregatur. Inter tabulata post diuturnam alcalinam decoctionem kalii aut rubidii atomi comprehenduntur, facultatem fluxum electronum pervehendi praebentes. Optant studiosi copiam materiarum superconducentium facultatem patefacturam esse, eisdem proprietatibus sine gelu fruendi.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae