Annus
2 0 1 0


Decretum religiosum (

Decretum religiosum (Fatwa) ad diruendam doctrinam terroris Islamici

Tahir ul-Qadri, societatis gentium Minhaj-ul-Quran auctor et princeps, die secundo mensis Martii Londinii decretum religiosum (fatwa) sescentis paginis in publicum notum fecit ad diruendam doctrinam globorum hominum saevorum et seditiosorum. Tahir ul-Qadri, a fontibus Islamicae Religionis hauriens, ausus est se opponere exitialibus praeceptis doctrinae terroris Islamici, ad eripiendam ab ea omnem postulationem religiosam: in nomine Islamicae Religionis sive in nomine Dei, quomodocumque appelletur, Allah dive Deus, nemo potest postulare ut recte et bene faciat per scelera et violentiam. Deus non potest confundi violentia. Eius decretum (fatwa, quod in arabica lingua classica declarat genus legis religiosae) non fuit unica delatio, ipse dixit enim partem maiorem praeceptorum religiosorum reprehendere doctrinam hominum saevorum et seditiosorum sed has damnationes solum esse fictas. Ipse addit neminem numquam responsum dedisse nullis ambagibus illi doctrinae terroris specie religiosi decreti. Eius societas gentium Minhaj-ul-Quran aperte declaravit orbi terrarum per religiosam legem ut hominibus seditiosis nihil cum Islamica Religione commune esse, quia illa est pacifica neque solum condemnat sed etiam non sinit ullum genus doctrinae terroris.Hoc decretum (fatwa) est opus magni momenti: id possit esse tamquam oleum et operam perdere vel potius possit esse principium novi cursus cogitationum et actionum. Decretum sescentis paginis possit accendere disceptationem ad pacem et humanitatem excitantem in praeceptoribus et peritis Islamicae Religionis.

Fontes: situs interretialis societatis Minhaj-ul-Quran International http://www.minhaj.org/english/index.html

situs interretialis nuntii Asianews: http://www.asianews.it/notizie-it/Una-Fatwa-contro-le-giustificazioni-religiose-del-terrorismo-islamico-17840.html

situs interretialis nuntii BBC: http://news.bbc.co.uk/2/hi/uk_news/8544531.stm

Audi nuntii lectionem: http://www.teleosservanza.it/audio/ephemeris-23-03-2010.mp3

Scripsit Iacobus A. Caesenatis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae