Cinematographica spectacula temporis acti... valete!
Cinamatographica spectacula temporis
acti ... valete!
Quis, nisi Josephus Tornator (cuius omnes
sine dubio magni fecerunt « Novum Cinematographium
Paradisus ») narrare possit variam vitam quae his in locis
agebatur?
Enarrare conabor aliquid
simile quod in nostris parvis urbibus eveniebat memoriam
repetens. Spectacula in spectaculis, spectatores actores
fiebant ; varii erant animi motus : gaudium, fletus vix
retentus, risus sine modo strepens…
Erat qui, labore in agris et itinere fessus,
tenebrarum auxilio in cinematographio a Morphaeo excipiebatur,
aliquando aliquo sonitu excitabatur sed, paulo post, vultu sereno
tranquille ad somnum redibat.
Maxima excitatione afficiebantur
adulescentes cum nuda partim feminarum corpora apparebant:
immotis oculis alii alios cubito tangebant.
In parvarum urbium cinamatographiis
aliquando (paulum!) impudica spectacula agebantur: saltatrices
crura agitantes spectatorum (senum et adulescentium) oculos
alliciebant ; spectaculo confecto feminae media nocte in
hospitium se recipiebant, spectatoribus sequentibus, qui per
fenestrarum fissuras corporum formas inspicere sperabant.
Fuit etiam caecus qui olim huius generis
spectaculo adfuit ; spectator quidam, prope eum cum
transisset, haec verba per iocum dixit : « Cur me non
salutavisti ? ». Caecus contra : « Veniam
peto – inquit – non te aspexi ! ». Risus
abundavit.
Aestatis tempore
cinematographica spectacula in loco aperto eveniebant.
Hoc enarrare
necesse est.
Agricola cum
filiolo constituit (quod rarissime faciebat) in cinematographium
se conferre sed, labore fractus, dormitare coepit. Iuvenis
quidam, cum e balneo redisset, dissimulans maxime pluere, anxium
se fingens haec verba clamavit: “Nos miseros! Quomodo domos
petemus nos, qui incaute sine umbrellis hic sumus ? ».
Hae verba e somno agricolam excitaverunt, sed non omnino, quia
parum compos sui non animadvertit minime pluere. Iocose ille
iuvenis locutus erat, agricola dormiente aspecto. Qui exsecrari
coepit : « Me infelicem, qui huc venire
constitui ! ». Filiolus sereno vultu dormitabat.
Iuvenis eiusque sodales summissa voce ridebant.
Erat qui secum ferebat pastillum, qui caricas, qui
… ventre crepitabat, qui tabaci fistulam fumantem sugebat
(quam salubriter!). Potiones quoque consumebantur, vitreis
ampullis detectae, quae humi dimittebantur ut per declive
pavimentum molesto cum sonitu volutarent.
Cum pluebat,
necesse erat spectatores cinematographium petere umbellis
praeditos. Strepitum ioce efficiebant umbellis pavimentum
pulsantes : quidam pulsare incipiebat, alii
sequebantur : « symphonia » inusitatis
instrumentis locum complebat. Tenebrae omnia operiebant.
Tesserarum
venditor, minime doctus aliquando de cinematographico spectaculo,
spectatores valde errans certiores faciebat. « Navis aerata
Potiomkin » (italice « La corazzata
Potiomkin ») ? Optima res ! De bello
agitur !». His verbis spectatorum animos alliciebat.
Spectator quidam, cum voces non audiret ( pellicula, de qua supra
diximus, sonitibus carebat) reclamare magno cum strepitu coepit
et sellas ligneas pulsans. Qui pelliculae curam habebat,
claudicans, iratus et baculum extollens, insolenti spectatori
haec verba dixit : « Desiste, cinaede !
Pelliculae sonitum attollere conatus sum, sed frustra !
Pelliculae vitium est ! ». Ignorabat is quoque
pelliculam sonitibus carere.
Nemo est qui
ignoret quod Fantotius de hac pellicula magna cum voce enuntiavit
ad praefectum conversus : « Navis aerata Potiomkin
… defecatio maxima est ! ».
Cinematographica
spectacula temporis acti … valete atque valete !
Scripsit Dominicus Caveosanus
|