TOYOTA se excusavit.
TOYOTA se excusavit.
Praeses
commercii autoraedarum Toyota, Akido Toyoda, die XXV mensis
Februarii excusavit se apud Conventum Americanum de vitiis
autoraedarum suarum. "Maxime doleo, quod nostra vitia
sollicitudinem autoraedaris attulerunt." – inquit
Toyoda. "Nomen meum omnes autoraedae apud se habent et ob
eam rem ego ipse polliceor ut detrimenta nostra brevi tempore
rependamus. Volumus etiam fiduciam nostrorum autoraedariorum
recipere." – addidit. Adventus praesidis Iapanii apud
Conventum Americanum excusandi causa est res magni momenti et
difficile spectu.
Decem ultimis
annis propter obstruere pedalis accelerationis in Autoraedis
Toyotis iam 34 personae necatae sunt. Apud Conventum Americanum
etiam testes – superstites calamitatum autoraedarum –
locuti sunt. Multi autoraedarii atque arbitri artis viaticae
magnas habent suspiciones causam problematorum gasii error
electronicum esse.
Quamquam
homines manufacturam Toyotae gubernati verbose omnia
explicaverunt, non est finis eius causae. Novi testes atque
Americani ex magistratu responsibilitatem pro in viis tuto
habentes brevi tempore interrogabunt.
Scripsit Catharina Glogowska
|