Annus
2 0 1 0


VENI,

Veni, vidi, non vici

De gravi clade in Britannia accepta a “pedatoria” Mediolani legione

“Infandum regina iubes renovare dolorem…” mesto vultu Aeneas ad Didonem conversus haec verba dixit de Troia incensa atque deleta narraturus.

Eodem dolore affectus gravem cladem “pedatoriam” narrabo, quae Silvium nuper afflixit.

Priorem cladem in urbe Mediolano quindecim fere dies abhinc legio vestem rubro-nigram induta accepit, attamen Silvius, Leonardo magistro suisque pila ludentibus magnopere confisus, ardenter speraverat in Britannia legionem Mediolanam Manchesterianos (quos aspicite!) profligaturam esse ad honorem violatum ulciscendum.

Qui semper vincere consuevit, qui invictus sibi esse videtur, se vinci posse non patitur; fortuna aliquando mutatur et superbos in polverem deicit.

Quater, quater Alexii Fergusonis legio Mediolanam ianuam violavit, quater Silvius rotundis telis coniectus est, quater animo relictus est, quater paululum se recepit medico sollicito adiuvante.

“Leonarde, Leonarde – inquit – meam legionem redde mihi!”

Lacrimarum rivum effundebat, cum Daniela quaedam, (quae Sancta sine dubio non erat) digitum medium extollens (hic elegans gestus ostenditur), in villam intravit haec verba, propter caedem Mediolanam, dicens “Deus extramaledicat Anglicis!”; digitum observans timuit Silvius ne Sancta prostatam vellet inspicere; “Nolo, minime volo!” clamavit; ea autem, cum eius animum confirmavisset, benigne lacrimas effusas ampulla collegit.

Erant ibi ex impudicis spectaculis stallulae, quae libidinose se moventes Silvium in amplo lecto Putiniano (in quo res gestae amatoriae more Apulo evenerant) iacentem recreare conabantur.

Huc accurrite vos, qui Silvio fovetis!

Quidam neapolitanus citarista, nomine Apicella, frustra hilari vultu canebat “Amor vincit, odium perit”. Paulo post censuit minime oportere de “victoria” cantare caede britannica facta.

Frustra malus poeta Bondius, (quem in imagine adposita aspicis) qui olim communista fuerat, carmina Brambillae et Carfagnae dicata «  media » voce et animo commotus recitabat.

Galliani, sphaerarum sodalis, desiste, quaeso, propter ianuam Mediolanam quater violatam, caput tuum excutere (in capite scripti huius eum admiramini), quod amplo caseo rotunda forma simile est; quam citissime Britanniam desere, tam tristem nobis, ad Silvii lectum accurre !

Tu, Confalonieri, semper Fidelis, clavichordii auxilio succurre amico Silvio graviter laboranti!

Huc accurre, tu quoque, teutonica Angela, ad arcorensem recreandum, dic ei “Cucù!”, fac ut paululum subrideat!

Obsecro vos, o iudices rubras togas induti, vos qui in urbe Roma partem dexteram ab electionibus deiecistis, vos tunc demum misereat tanti doloris, qui maximum Italiae rectorem affecit ! Quare, quare clades cladem sequitur?

Tu, Luciane Pavarotti, in terram animantium revertere, canta, obsecro, pro Silvio tantum, illud Puccinianum lyricum carmen “Prima luce vincam!”… solacii causa.

Tu quoque, gallica Carla, valde bona femina, tu, quam puduit temporibus istis italico genere esse, cithara et suavi tua voce Silvii aures permulce!

O Turcorum rector Erdogan, te demum obsecro, Silvii domum citissime pete, tecum porta aliquam ventris saltatricem, quae eroticis motibus Silvium fessum extollere possit.

Nemo praeter servos et adulatores accurrit.

Nihil est quod aliquid solacii Silvio afferat.

« Altis de montibus umbrae… » arcorensem villam, dolore affectam et lacrimis perfusam operiunt.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae