Annus
2 0 1 0


Barbara Rosenkranz,

Quid de sceleribus nazistarum censendum est?

Barbara Rosenkranz, mater X liberorum, a partibus libertatis (FPÖ) candidata praesidiatus facta, cum legem illam interdictoriam, qua prohibetur, ne iterum nazistae quid valeant in Austria, ex parte iuri sententiam libere dicendi repugnare dixisset, summam multorum indignationem movit. In hoc colloquio cum Martina Salomon, diurnaria actorum diurnorum „Die Presse“, habito Rosenkranz negat se umquam scelera nazistarum neglexisse.

Die Presse: Num putasti tantam indignationem fore? „cryptonazista“ appellaris, quin etiam a causidico quodam delata es, quod consilia nazistarum probavisses.

Barbara Rosenkranz: equidem scivi fore,ut, simulac candidata facta essem, a multis peterer; tamen tantum insolentiae non exspectavi. Nam falso nuntiatur me legi interdictoriae tollendae studere. Immo interrogata respondi eas partes huius legis,quae ad ius dicendi pertinent, iuri sententiam libere dicendi repugnare.

P.: Ergo impune dices Hitlerum virum bonum fuisse aut cellas gasiosas numquam exstitisse?

R.: istae sententiae certe non tolerandae sunt.Tamen repugnantias quasdam restare etiam nonnulli dicunt diurnarii, quin etiam in his actis diurnis.

P.:Neglegentia illorum temporum tibi obicitur.

R.: id falso fit.

P.: At non satis ab illis temporibus abhorruisse videris. Licuit enim tibi dicere eo tempore scelera atrocissima esse commissa minimeque dubium esse, quin cellae gasiosae exstitissent.

R.: non fieri potest,ut de illis rebus dubitetur. Numquam quicquam dixi, quod huic rei repugnaret. historia non potest negari. Deinde nulla mihi umquam propinquitas cum socialismo nationali fuit.

P.: Nonnumquam quasi notis furtivis uti videris, quae ad factiones extremas dextras pertinent, e.g. cum dixisti eas res, quae illo tempore gestae sunt, inter annum MCMLXIV et MCMLXXVI in schola te didicisse; quibus annis scilicet omnes evitabant, ne de cellis gasiosis loquerentur

R.:Minime. In disciplina nostra res diversissimae continebantur. Sed haec ratio quaerendi ingratissima est.

P.: Ergo consentis in cellis gasiosis milliones Iudaeorum occisos esse?

R.: id a nullo negatur.

P.: Maritus tuus libellos edidit, in quibus haec scribuntur: „Turci, Zigani, Negri semper nobis alieni erunt.“ nonne censes eum eosque, qui idem sentiunt, omnem modum excedere ?

R.: istam sententiam ignoro. Equidem alia verba eligerem.

P.:Ioannes Dichand, qui acta diurna „Kronenzeitung“ edit, die Saturni poposcit, ut iureiurando dato ab omnibus rebus, quae ad socialismum nationalem pertinerent, abhorreres. Dabisne iusiurandum?

R.: ita est. Lunae die, quae de his rebus sentiam, coram declarabo.

P.: Censesne esse nationem Austriacam?

R.: Certe. Sum ardens Austriaca, scilicet non ignorans, quantas partes domus Austriaca, quae plus sescentos annos Sacro Imperio Romano praefuit, temporibus praeteritis egerit. Sed etiam gaudeo, quod Fridericum Hölderlin et Ioannem Sebastianum Bach ad eundem nostrum cultum humanum ac civilem mihi licet ascribere.

P.: Quod ad mulieres pertinet, moribus maiorum faves. Tamen tu in re publica versaris, cum maritus tuus domi sit. Nonne ea inter se re pugnant?

R.: minime. Quod ad mulieres pertinet, libertatem eligendi maximi momenti esse censeo. Deinde partes muliebres, quatenus ad tempora nostra spectant, maternitati ne repugnanto. Ceterum ego non solum cursum meum transcurri, sed per XV annos nusquam fui nisi domi. Sed interim maritus meus omnem operam domesticam ipse praestat. Tamen res publica maritis ne praescribat, quas partes domi agant.

P.: Id quidem minime praescribitur.

R.: at certe ! specta, quaeso, hanc legem, ex qua mariti pecunia danda non diutius adiuvantur, nisi uterque certum tempus domi manet. Haec decernere non rei publicae est. Nam matri complurium liberorum dicere liceat: “cura liberorum mea est.”

P.: Quo facto opus est, ut mulieres Austriacae plures rursus liberos pariant?

R. : Ioannes Küng episcopus quondam dixit liberos esse certissimam viam ad paupertatem. Haec res mutanda est.

P.: At in Austria familiae a re publica magis adiuvantur quam in ceteris civitatibus.

R.: Aequum esset, si - sicut fit in Francogallia - ius vectigale liberos respiceret. Cuicumque enim in civitate nostra liberi sunt, copiis ac prosperitate caret. Matres, quae liberos educant, non magni aestimantur.

P.: Probasne abortum?

R.: Equidem censeo causas abortuum requirere necesse esse; hac ratione providebitur, ne mulieres hanc facultatem sibi eligant.

P.: Cur tam paucae mulieres in factione vestra (FPÖ) inveniuntur?

R.: quia laboriosum est munere fungi in partibus nostris, quippe quae sunt regimini oppositae.

P.: Cur tuis liberis praenomina Germanica sunt?

R.: ea res in nostris partibus non insolita est.sed hoc a te peto: ut mulier, quae publico munere fungitur, haud ignoro interdum tempestates esse subeundas. Tamen oro, ut liberis meis parcatis.

P.: Cur ecclesiam reliquisti?

R.: omnes aestimo, qui religiose vivunt. Deinde censeo cultum atque humanitatem Christianam Europae esse servandam. Ipsa me ad artes potius, ad litteras , ad philosophos quosdam me converti.

P.: Cardinalis Schönborn dixit non fieri posse, ut te praesidem crearet.

R.: miror, quod hoc modo se immiscuit. At fortitudinis quidem non est partes potentium agere.

P.: Aliquandone te paenituit te rem publicam capessisse?

R.: minime.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae