Annus
2 0 1 0


Amor omnia vincit .

Amor omnia vincit ... praeter monacharum indignationem

In urbe Patavio (italice Padova) civium concitationem movit quod prope Sancti Danielis monasterium accidit, in quo monachae ab hominum communitate seiunctae vivunt Sancti Benedicti praecepta observantes.

Ubicumque in urbibus loca secreta sunt, in quibus tenebrae amantibus fovent. Memoria dignae sunt illae cinematographicae scenae, in quibus Neapolitani amantes, autoraedis vecti, in locum conveniebant, ubi ab indigente quodam actorum diurnorum paginas adquirebant, quibus ad vitreas fenestras positis secretum nidum creabant.

Cum autem locum, de quo loquimur, pluribus autoraedis completur,, silentium, meditatio, deficiunt ; strepitus et cetera, de quibus tacere oportet, superveniunt. « Ora et labora » Sanctus Benedictus enuntiavit. Nocturnis horis laborandi non est tempus, orandi … forsitan. Quomodo, quaeso, orare et meditari monachae possunt, amantium strepitibus vocibusque perturbatae ? Non possunt, nullo modo possunt ! Sed sollers monasterii summa magistra, Sherlock Holmes vestem induta, numeros coepit adnotare in autoraedarum tabellis scriptos, quos excubiis urbanis nuntiavit, ut grave incommodum amoverent. Cum municipium in inopia esset, cumque aliis rebus multo gravioribus ordinis tutores caverent, amantes sine cura in autoraedis “operam dabant ” … et adhuc dant, monachae autem in monasterio perturbatae et indignatae vigilabant … et adhuc vigilant.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae