0hp009
Sanatana Dharma: religio aeterna et universa
Proposita vestra et corda vestra coniungite! animae vestrae in Dharma unum sint! simul diu concordes convivite!
Sanatana Dharma aeternum est, religio sine initio et sine fine:, neglectis hominum voluntatibus semper fuit: ergo Apaurusheya est.
"In principio non-exsistens non erat, neque exsistens erat; terra non erat caelum, neque quidquam ulterius erat; mors non erat neque immortalitas, nullum signum neque noctis neque diei erat. Unus ille sine externa respiratione natura sua respirabat; nihil erat praeter Unum. In principio divina voluntas orta est, primum semen mentis Creatoris. Illi, qui ultra videre possunt, mentem cordi suo coniungendo, vinculum comperiunt quod exsistens non-exsistenti iungit: nam non-exsistens in exsistenti est." (Nasadya Sukta)
Sanatana Dharma non est religio revelata, sed ipsa verbi significatione aeterna, quae hominem in aeterno circulo comitatur. Sanatana Dharma in sanctorum librorum auctoritate, qui Veda appellantur, fundamentum habet. Nihilo minus non est Hinduismus religio in dogmatibus posita neque cuiusquam auctoritati subiecta. Hinduismus in experientia, traditione et iussuum Vedicorum oboedientia fundamentum habet, etsi nulla mentis servitus est sed ad investigationem philosophicam et spiritualem excitat, regenti libertate. Sententiarum innumerabilis multitudinis causa haec est investigandi facultas. In Sanatana Dharma haec diversa fidei, cultus et philosophiae varietas ad pauca convergit, id est ad reincarnationem, ad Karmam, ad liberationis facultatem, ad Dei unitatem qui tamen admodum varie in Hinduisticorum deorum mirabili concilio appareat.
Inde tria Hinduismi summa exoriuntur: complures religiones, nulla auctoritas, nulla sequela. Quapropter Hinduismus in regionibus occidentalibus passim diffunditur, cum sua quisque elocutione spirituali utatur. Qui se Hinduistam profitetur non convertitur sed necessitatem intimam sentit, qua sermonem spititualem traditionis illius proprium ut suum novit.
(in imagine adposita deus Fortunae Ganesus ostenditur)
Scripsit Herimannus Novocomensis
|