egimen Slovacum cives patriam amare iubet
Regimen Slovacum cives
patriam amare iubet
Regimen Slovacum lege accepta civibus
praescribit, ut patriam suam ament. Ea lege, quae ab
Kal.Aprilibus (!) valebit, praeter cetera id providetur, ut
conventus cuiuslibet generis posthac ab hymno nationali cantando
incipiantur. Quin etiam certamina athletica ab hymno incipi
oportebit. Praeterea in omnibus classibus scholarum publicarum
insigne et vexillum nationale, deinde verba hymni nationalis et
praefatio constitutionis affigenda erunt.
In discipulis quoque erudiendis ratio amoris patriae habenda
erit. Quin etiam magistratibus iurandum erit insignia rei
publicae sibi honori fore. Tamen regimen a lege primo lata
destitit, qua providebatur, ut iuvenes syngraphum primum
accipientes rei publicae iusiurandum darent. Quod nisi
impetrassent, democratae sociales huic proposito nescio an non
assentiti essent.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|