Annus
2 0 1 0


Urbis Matheolae forum nocte subridens

Urbis Matheolae forum nocte subridens

Estne in orbe terrarum cuiusvis urbis forum subridens? Non est! Sed in urbe Matheolae… est! Est! Est Est! … sicuti scripsit vini minister Martinus in urbe Montefiascone (in Tuscia posita) anno MCXI apud cauponas, in quibus optima vina biberat, postea imperatori Henrico V gustanda.

Quomodo hoc fieri possit, aliquis roget. Pro bono pacis explicare conabimur. Quis vestrum haec verba legentium  eximiam urbem Matheolam visitavit? Pro certo multi. Pars antiquissima Matheolae « Sassi » appellatur, quod antiquitus miserae domus in tufo effosso creatae sunt, aeque amoena est pars finitima, in qua forum iacet de quo loquimur.

Paucis diebus ante adulescentes quidam, alius alium consulens per interrretia, statuerunt in forum (Victorio Veneto dicatum) nocte convenire, ex quo web camera imagines in retia immittit; cum in medio foro se posuissent, cuius in pavimento circulum descriptum est, vultum subridentem suis corporibus creaverunt, ita ut forum ipsum internautis subridere videretur.

Insolitum inceptum, haud dubie iucundum, iidem adulescentes in alia urbis parte sunt renovaturi …sic in urbe dicunt.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae