Annus
2 0 1 0


Netanjahu caedem Dubaianam approbavisse dicitur

Netanjahu caedem Dubaianam approbavisse dicitur

In actis diurnis Sunday Times haec referuntur: Benjaminum Netanjahu ipsum, primum ministrum Israëlianum, caedem illam probavisse, qua Al-Mabhuh, dux factionis Hamas, necatus esset. Eius rei causa Netanjahum mense Ianuario ineunte Meir Dagan convenisse, qui officio secreto Mossad praeesset. Cui colloquio nonnullos quoque eorum interfuisse, qui caedem illam commissuri essent.

Netanjahum certiorem esse factum de itinere, quod Mahmud al-Mabhuh in urbem Dubai facturus esset. Officium secretum id intendisse, ut Al- Mabhuh in deversorio eius luxurioso insidiarentur. Eum enim ex Dubai in urbem Iranianam Bandar Abbas iter facere voluisse, ut res furtim importandas curaret.

Num in ipsa factione Hamas fuerint, qui huic sceleri faverent, incertum est. Dahi Chalfan Tamim, prafectus vigilum Dubaiensis dixisse fertur quendam ex factione Hamas interfectores de loco, ubi Al-Mabhuh moraretur, certiores fecisse ideoque « non mediocres in ea coniuratione partes egisse ».

 

Negotiator Helveticus magistratibus Libycis se tradidit

Maximus Göldi, negotiator Helveticus, Lunae die legatione Helvetica relicta magistratibus Libycis se ipse tradidit. Iam antea Libyi hanc Helvetiis statuerant extremam condicionem, ut Göldium Lunae die ad horam undecimam sibi traderent.

Negotiatori custodia IV mensium in carcere Libyco imminet, quod legibus vetantibus in Libya moratus sit. Göldi una cum Rachid Hamdani, item cive Helvetico, ab aestate anni MMVIII Tripoli retentus erat. Sed Hamdanio Lunae die denique licuit Libyam relinquere. cui a iudicibus dimisso concessum esse, ut e Libya exiret, magistratus ministerii rerum exterarum declaraverunt.

Causa discordiae Helvetico-Libycae fuit, quod Hannibal al-Gaddafi, filius ducis Libyci, uxorque eius a vigilibus Genavensibus anno MMVIII comprehensi erant; crimini iis dabatur, quod famulos quosdam vexassent. Quod autem mariti semper reiecebant ; postremo magistratus a crimine destiterunt.

Quid Ghaddafi dixerit

Totum mundum islamicum nomine terrorismi coërcendi pro reo haberi satis constat (…) terrorismum scilicet reicimus, sed nolumus terrorismum bello sancto aequari. (...)

In Helvetia meschitae diruuntur nobis tacentibus, Hierosoymis meschita Al Aksa diruitur nobis tacentibus, religio nostra, sacraria nostra offenduntur nobis tacentibus; quodcumque agimus, quomodocumque his rebus repugnamus, terrorismum isti appellant.

Qui ante oculos Mahumetanorum aedes sacras nostras diruit, bellum sanctum bene meruit. (...) si Helvetiis finitimi essent, cum iis pugnaremus, ut qui templa dei nostri diruerent (..)

Nam bellum vere sanctum id est, quod illis inferamus, qui mesquitas dei diruunt earumque turres evertunt. Quod quidem non pro terrorismo haberi potest.

Quicumque Mahumetanus opera et consilia sua cum Helvetiis coniungit, homo impius est, ut qui peccet in religionem nostram, in Mahumetum prophetam, in deum, in Coranum.

 

Russi et Cubani pristinas necessitates renovant

Russos Cubanosque denuo societatem inituros Sergio Lawrow, ministro Russo rerum exterarum, (quem in imagine adposita aspicis) persuasum est. Necessitates , quae inter utramque civitatem sint, in dies meliores fieri; consilia rationesque ea de causa arte coniungi, quod altera civitas alii grata sit, deinde quod permulta sint, quae fieri utriusque intersit.

Bruno Rodriguez, collega eius Cubanus, de „facultatibus ingentibus“ locutus est, quas utraque civitas haberet ad necessitates amplificandas. Praeterea semper fore, ut fraternae necessitatis memores essent, qua cum pristina Unione Sovietica coniuncti fuissent.

Russi Cubanique e nonnullis annis necessitatibus suis renovandis student, quae Bello Frigido finito minus valuerint. Anno MMIX mense Ianuario Raúl Castro primus praeses Cubanus fuit, qui post interitum Unionis Sovieticae iter in Russiam fecit. Anno autem superiore Demetrius Medwedew Cubam visitaverat. Ut iteratam amicitiam significarent, pactiones fecerunt de rebus quibusdam consociandis, quae ad oeconomiam, ad rem militarem , ad eruditionem pertinent.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae