Annus
2 0 1 0


Untitled

“Temporibus nostris eos interficere scilicet nobis non iam licet”

Diurnarii actorum septimanalium „Profil“ cum Bojano Rasate , duce societatis nationalis Bulgarici, collocuti sunt.

Profil: domine Rasate, de difficultatibus quibusdam locutus es, quas Romanes afferrent. Num nationalismus solutiones praebere potest?

Rasate: sunt quidem illi alieni, alieno loco orti, qui ad mores nostros se accommodare debent. Temporibus mutatis non id scilicet cogitare nobis licet, ut eos interficiamus. Sed hoc tempore Romanes Bulgaris praeferri molestum est.

Profil: num omnes Romanes scelesti sunt?

Rasate: XC fere centesimae eorum. aut LXXX. aut LXXXV.

Profil: magistratus ergo rigidiores esse oportebit?

Rasate: si ita esset, XX centesimae eorum, qui in custodia publica sunt, Bulgari essent, reliquae autem LXXX centesimae essent Romanes.

Profil: ergo nationalistae hodierni poscunt, ut res publica in ea re magis contendat?

Rasate: primum civitas dividenda est in indigenas et in alienos. Deinde Bulgaros iura quaedam praecipua habere oportebit.

Profil: quis est vir vere Bulgaricus? Qua ratione definitur?

Rasate: eadem ratione, qua Germanus definitur.

Profil: num origo Ariana ei demonstranda erit?

Rasate: quidni? Homines natura inter se differunt.

Profil: quis tibi vir vere Bulgaricus esse videtur?

Rasate: inepte interrogas. Quonam modo e.g. fenestram albam definiam? Alba est.

Profil: interrogatum meum minime ineptum esse puto. Nam si civitatem dividas in sinceros Bulgaros et in alienos, quomodo sinceri illi Bulgari definientur?

Rasate: ex genere eorum.

Profil: et quomodo genus Bulgaricum definietur?

Rasate: Bulgari sunt colore albo, vultu Europaeo. Conscii sunt historiae suae communis. Bulgarico sermone suo patrio utuntur. Denique his temporibus XC centesimae eorum in rebus agendis industrii

Profil: num ex munere officii genus hominis cognoscitur?

Rasate: ita est.

Profil: ergo homo ex gente Romanium, si colore albo est, si munere operarii fungitur, si maiores eius nonnulla saecula in Bulgaria vivebant, Bulgarus esse potest?

Rasate: non refert, quam diu maiores eius iam hic vivant, dummodo sanguine et mente Bulgarus sit.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae