Annus
2 0 1 0


Oportet scandala eveniant!

Oportet scandala eveniant!

… tamen cur, quaeso, cur in Italia plerumque?

Difficili publicarum divitiarum re instante, paululum prius scandalum evanuerat, quod ad feminas minores natu pertinebat, ad prostitutas Berlusconi villas libere allatas. Scandalum scandalum insequitur in Italia!

Novissimum habemus! Munus in Italia creatum est ad civibus auxilium ferendum (Italice “Protezione civile”) in naturalibus calamitatibus, cui muneri Bertolasus praefectus est (quem in imagine adposita cum Silvio Berlusconi aspicis). Procedente tempore multa alia officia addita sunt, quae ad naturales calamitates minime pertinent: G8 consessus (primum in insula Magdalena in Sardinia posita, deinde Aquilae, terrae motus symboli), Romani Pontificis itinera, natationis ludus, Italiae unicae celebrationes (CL annis praeteritis) et cetera. Opera saepe non perfecta, inutilia, in usum non conversa, admodum sumptuosa publico aerario (sed admodum lucrosa aedificatoribus). Hoc factum est quavis recognitione absolutum. Casu evenit ut, de aliis criminibus cum investigaretur, corruptiones detegerentur in « Protezione civile » munere, in quibus… feminae oblatae, mutui sordidi favores (do tibi opus faciendum ut des mihi …villam dono aut usui, motoriam rhedam, munus filio sine opere), et cetera, ut videtur ex investigationibus eminere.

Bertolasi adiutores opera commiserant aedificatoribus amicis, qui, investigationis ignari, telephonio loquentes delectabantur quod aedificia, terrae motu deleta, publico sumptu refecturi et magnam pecuniae copiam lucraturi essent (“non cotidie terrae motus eveniunt!”); minime eorum intererat multos cives mortuos esse, multos superfuisse sed domibus, liberis, parentibus, rebus familiaribus amissis: multi ruinis submersi erant, multi flebant mortuos et rem familiarem amissam, perpauci contra ridentes et magno cum gaudio ruinis lucraturi erant.

Bertolasus nocens, Bertolasus innocens? Is liber investigatur, eius adiutores in vinculis; omnes autem de corruptione accusantur.

Pro certo Bertolasus fidem tribuit iis qui, nihil timentes, nulla inspectione aut denariorum recognitione facta, sumptus publicos “inflaverunt” ad plura lucranda. Estne credendum Bertolasum nihil animadvertisse quod adiutores (in quibus uxoris frater) facerent aut fecissent? Aut conscius fuit aut vigilare omisit, sicuti simia non videns, non audiens, non loquens?

Paucis diebus ultimae probationis causa in Legumlatorum coetu lex de “Protezione civile” agetur, quam maioritas mutari velit in Societatem collocatae pecuniae dominis coalescentem (Italice SpASocietą per Azioni”). Pars opposita, sed etiam quidam maioris partis, nolunt aut dubitant legem probare, ex qua uni tantum magna potestas committatur, uni tantum magna potestas denarios publicos consumendi (etiam in operibus minime ad calamitates naturales pertinentibus), et Legumlatorum et Censorii Collegii (Italice “Corte dei Conti”) recognitionibus absoluta. Contra Legem Primariam omnino videtur esse ergo ista lex: potestas operandi publicis denariis descendit a rectore gubernationis ad rectorem “Protezione civile”, absentibus autem publicis recognitionibus. Novissimus nuntius: pars legis pertinens ad “Protezione civile” mutationem in SpA excerpta est, primum scandalis exortis, deinde maioris parte et tota minoris parte obstantibus. Deo gratias!

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae