Russi et Cubani pristinas necessitates renovant
Hugo Chávez
urgetur
Nonnulli socii pristini, in quibus Luis Alfonso Dávila , qui
quondam minister rerum exterarum fuerat, Hugonem Chávez,
praesidem Venetiolae, litteris publicatis hortati sunt, ut a
munere abdicaret. quem, cum civitas corruptione exuberaret, quam
pollicitus esset se exstincturum, omnem suam fidem atque
auctoritatem perdidisse.
Venetiola in tanto discrimine est, ut multi iam finem
eversionis illius praedicant, quae “bolivaro-socialistica”
appellatur, aut saltem id exspectent, ut partes praesidis ex
electione, quae mense Septembri habebitur, victae exeant.
Tamen Hugoni Chavez, qui anno MCMXCIX ex electione democratica
victor exierat, nonnullae res feliciter evenerunt. Numerus eorum,
qui in paupertate vivunt, vicenis centesimis imminutus esse
dicitur, mortalitas puerorum quinis fere centesimis. Iam quinque
annis ante UNESCO Venetiolam laudaverat, quod nulli fere iam
essent, quin legere et scribere possent.
Ex omnibus fere electionibus Chávez, qui etiamnunc maiori
plebis parti gratus atque acceptus est, victor exiit.
Tamen praetermittendum non est, quod lucrum, quod res publica
ex petrolio vendito fecit, hoc decennio solito maius fuit. Ii,
qui regimini oppositi sunt, praesidem largiendo ac subveniendo
plebi gratum factum esse censent, cum familiaribus suis praeter
ceteros faverit. Quorum sententia haud aliena esse videtur:
sumptus publici octuplicati sunt, numerus magistratuum
duplicatus. Ut aerarium in aequilibrio esset, pretium nummorum
nuper minutum est; ex quo evenit, ut anno superiore inflatio XXV
centesimarum fuerit, qua re infimus quisque haud mediocriter
laborat.
Tamen Chavez nulla alia re magis urgetur quam vi energetica
intermissa. Cum regimen affirmet vim electricam propter
siccitatem non satis praestari posse, alii persuasum habent
vitium esse in ipsis societatibus publicatis, quae ex magna parte
ab iis regantur , qui distributionis energeticae minime periti
sint.
Sed Chávez popularitati ac facundiae suae confisus non id
quidem cogitat, ut de hac re causam dicat. Qui nuper annuntiavit
se in emissione radiophonica modo instituta, cui nomen 'repente
cum Chávez' (de repente con Chávez), populum aditurum, etiam
tertia vigilia, si opus sit. Electione Septembri habita
videbimus, num populus Venetiolanus etiam tunc eum auditurus sit.
Russi et Cubani pristinas necessitates
renovant
Russos Cubanosque denuo societatem inituros Sergio Lawrow,
ministro Russo rerum exterarum, persuasum est. Necessitates ,
quae inter utramque civitatem sint, in dies meliores fieri;
consilia rationesque ea de causa arte coniungi, quod altera
civitas alii grata sit, deinde quod permulta sint, quae fieri
utriusque intersit.
Bruno Rodriguez, collega eius Cubanus, de „facultatibus
ingentibus“ locutus est, quas utraque civitas haberet ad
necessitates amplificandas. Praeterea semper fore, ut fraternae
necessitatis memores essent, qua cum pristina Unione Sovietica
coniuncti fuissent.
Russi Cubanique e nonnullis annis necessitatibus suis
renovandis student, quae Bello Frigido finito minus valuerint.
Anno MMIX mense Ianuario Raúl Castro primus praeses Cubanus
fuit, qui post interitum Unionis Sovieticae iter in Russiam
fecit. Anno autem superiore Demetrius Medwedew Cubam visitaverat.
Ut iteratam amicitiam significarent, pactiones fecerunt de rebus
quibusdam consociandis, quae ad oeconomiam, ad rem militarem , ad
eruditionem pertinent.
Sloveni petitionem pro exercitu
dissolvendo subscribunt
Acta septimanalia Slovenica „Mladina“ in petitione
interretiali poscunt, ut exercitus Slovenicus dissolvatur. Quam
petitionem plus quinque milia septingenti Slovenorum adhuc
subscripserunt, in quibus illustrissimus quisque civitatis. „Tot
homines subscripturos esse non exspectavimus“, Grega Repovz,
moderator Mladinae, dixit.
Se discrimine oeconomico ad eam petitionem esse adductum; qua
petitione effici, ut Sloveni de futura sua civitate cogitarent.
Iam nunc LX fere milia seniorum Slovenorum subsidio cottidiano
egere, quae propter penuriam pecuniae a re publica praestari non
possent. Se credere ea subsidia ab exercitu praestari posse.
Viginti annis superioribus apparuisse exercitu opus non esse.
Quem minorem esse, quam ut pro re seria haberetur, sed maiorem,
quam ut sustentari posset.
Haec sunt, quae diurnarii „Mladinae“ proponunt: MM eorum,
qui nunc militent, securitati civili se dent; quingenti
ita instituantur, ut a foedere NATO ad pacem servandam
mittantur; reliquos, quorum numerus sit ad quinque milia militum,
institui oportere ad senes curandos; ex castris gerontotrophia
aut hospitia aut domicilia iuvenum fieri oportere.
Quin etiam NATOnis relinquendae mentio facta est.
Danilo Türk, praeses Slovenus, qui summum in exercitu
imperium obtinet, nondum ad eam rem locutus est. At Ljubica
Jelucic, ministra rerum militarium, huic petitioni vehementer
repugnavit, quod contra rem publicam constitutam contraque legem
de terra defendenda esset.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|