Annus
2 0 1 0


Estne in Italia opus lege de fine vitae?

Estne in Italia opus lege de fine vitae?

Anno praeterito postquam Eluana Englaro e mundo evolavit, quae per septendecim annos in immutabili condicione letargica atque inerti fuerat, controversiae exortae sunt, id quod solet saepe in Italia evenire cum quaestiones aguntur quae ad singulorum animos pertinent.

Pauca de Eluana Englaro : antequam in calamitatem incideret, cum mulierem vidisset in lecto iacentem immutabili condicione letargica atque inerti affectam, patri nuntiavit se nullo modo hac condicione vivere velle. Quapropter pater Beppinus, cum filia in calamitatem incidisset, postquam multi anni praeterierunt, condicione immutata, nulla lege de fine vitae extante, verborum atque voluntatis Eluanae memor, magistratum adiit a quo petivit ut posset filiae voluntatem observare. Magistratus, cui absente lege erat decernendum, assensus est ut Eluana, quae artificiose ad vitam adligabatur, e machinis liberaretur atque naturaliter e vita exiret. Hoc evenit, exacerbatis in Italia animis, obstantibus rei publicae rectoribus et multis catholicis. Aliqui medici eorumque adiutores, qui de Eluanae fine accusati erant quod scelus admisissent, inquisitionibus confectis, absoluti sunt. Animis non serenis, discordantibus opinionibus in Publico Legumlatorum Coetu, nulla lex (quamvis multi instarent) tamen de fine vitae lata est. Anno praeterito, imminentibus electionibus in regionibus, consensus catholicorum comparandi causa (mea est opinio), Berlusconi adfirmavit “Vitam Eluanae servare voluissem”, quasi magistratus anno priore, rectoribus invitis, Eluanae mortem decrevisset. Ei Eluanae pater respondit: “Si Berlusconi filiam meam oculis ipsis inspexisset, pro certo talia verba non dixisset; ab eo petivi ut ad nosocomium veniret atque Eluanam inspiceret, non venit”. Fini contra, Praeses Legumlatorum coetus, renovatis discordiis, adfirmavit: “Omnibus tacendum erat, omnibus!”

Post Eluanae mortem Beppinus societatem creavit, cuius est propositum “unicuique liceat decernere modum e vita exeundi”. Huius societatis particeps est clarus oncologus Umbertus Veronesi, qui testamentum biologicum conscripsit, in quo adfirmat se pertinaciam therapeuticam recusare; idemque putat legem de fine vitae non opus esse, quod Italica Primaria Lex (art. 32) enuntiat aegroti libertatem in morbi curatione non esse coartandam, scilicet res ad singulos spectat. Multi idem testamentum conscripserunt, putantes se nolle libertatem aliorum coartare, sed ne propriam quidem coartari.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae