De operistitio magistratuum Graecorum
De operistitio
magistratuum Graecorum
Magistratus Graeci mane Mercurii diei operistitium XXIV
horarum inchoaverunt. Omnia aedificia publica,in quibus scholae
universitatesque, clausa manebant. Quod operistitium cum ad eos
quoque pertineat, qui in aeroportibus in officio sunt, omnes
volatus usque ad mediam noctem intermissi sunt. In valetudinariis
publicis aegroti non curantur nisi subita necessitas accidit.
Athenis media in urbe die Mercurii vigiles publici
multitudinem reclamantem gazo lacrimoso dissipabant; quo facto a
nonnullis lapides in vigiles coniecti esse dicuntur.
Operistitio consilio pecuniae reservandae reclamatur; quo
consilio regimen id quoque providere vult, ut aditus ad munera
publica intermittatur , deinde, ut mercedes magistratuum
minuantur.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|